← Back to Distinction 11

Dist. 11, Art. 1, Q. 1

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 11

Textus Latinus

DIST. XI. ART. UNICUS QUAEST. I.

2ia

qui est Spiritus sanctus, oriatur a Patre et subsistat in Filio, sicut rivus oritur a fonte et requiescit in lacu profundo'.

2. Ad illud quod obiicitur de spiralione, quod praecedit verbum; dicendum, quod verum est de exteriori verbo, et non de interiori: et exterius " non est simile.

3. Ad illud quod obiicitur de nexu, dicendum, quod nexus non habet rationem medii, sed ralionem tertii, quidquid ^ aliqui voluerunt dicere, quod locum tenet et medii et tertii ; et voluerunt sustinere opinionem Graecorum et Latinorum et distinguunt dupli- cem modiim procedendi, scilicet in alium, et sic procedit a Patre; vel ab alio, et sic procedit a Patre et Filio. Istud ' est exsufHandum hodie , quia non habet intellectum sanum ; immo oranino eodem modo procedit ab utroque, et tamen utriusque nexus est, sicut ponitur exemplum de duobus lignis , ex quibus procederet una flamma.

4. Ad illud quod obiicitur, quod ab altero sufficienter, ergo etc; dicendum, quod istud verum es- set, si essent diversa principia Spiritus sancti; quod non esl verum, sicut infra patebit^ Unde sicut non valet Iioc argumentum: Pater creat, et Filius similiter; et Pater est sufliciens in creando: ergo Filius superfluit; — quia sunt unum principium in creando — slmiliter solvendum est in proposito.

5. Ad illud quod obiicitur, quod non reperitur in Scriptura ; dicendum, quod si verba non reperiantur, reperitur tamen sensus, sicul in obiiciendo mon- «tratum est. Tamen argumentum non valet: non •reperitur in Scriptura, ergo non est verum; quia Scripturae mos est, quaedam tacere propler insinuan- ■dam humilitatem: unde Dominus, volens nos erudire ad humilitatem, omne quod suum est Patri at- tribuit, sicut dicit loannis septimo^: Mea doctrina non estmea. Similiter dicit loannis decimo quinto':

Qui a Palre procedil, loquens de Spiritu sancto, et tamenipse subiungit^: omnia, quae Pater hahet, mea ■mnt: et ideo argumentum non valet.

6. Ad illud quod obiicitur de Conciliis, dicendum, quod nec in Concihis illis sunt omnia instituta . quae spectant ad mores, nec etiam omnia dicta, quae ad fldem pertinent; sicut in Symliolo, quod cantatur in missa, nihil dicitur de descensu ad inferos. Sed nunquid " laluit sanctos Patres processio Spirilus sancti a FiUo? et si non latuit, quare non dixerunt? Credo quod non latuit, sicut patet per afitiquos Graecos, quorum Magister adducit auctoritatem in littera '"; sed tamen non fuit expressum, quia non erat opus. Nullus enim negabat nec negare volebat. Sed haeretici multa, quae erant implicita fldei nostrae, sua im- portunitate compulerunt explicare; et sic patet illud.

7. 8. Ad illud quod obiicitur de auctoritate Dionysii et Gregorii, dicendum, quod non est omni- moda similitudo, sed maior dissimililudo. Attenditur autem similitudo in hoc; scilicet quantum ad plenitudinem fontalitatis in Patre et in divisione " personarum emanantium ab eo, et in receptione influentiae in creatura: non tamen est omnimoda similitudo quantum ad modum emanandi; et sic patet illud.

9. Ad illud quod obiicitur de Damasceno , dicendum, quod non est in ista parte ei assentiendum, sicut enim intellexi, ipse fuit in tempore, quando orta est contentio. Unde non est in hoc sustinendus, quia simpliciter fuit Graecus, tamen ipse caute loquitur. Unde non dicit, quod Spiritus non sit a Filio, sed dicit, non dicimus a Filio, quia Graeci non confltebantur, nec tamen negabant ; sed modo eorum raaledicta progenies addidit ad paternam deraentiam et dicit, quod non procedit a Filio nisi temporaliter. Et ideo tanquam haereticos et schisraaticos eos damnat Romana Ecclesia.

quid singula. haec, cum Iria sint, in una intelligantur aqua. In fonte quidem aqua de abysso ascendens ebullit ; in rivo de fonte descendens fluit; in lacu colligitur et manet. Per fontem ergo intelligitur aqua de abysso ebullifins ; per rivum , quia de foiite fluit; per lacum, quia simul ibi coadunatur. Videmus autem quia rivus non est de hoc, unde aqua fons dicitur , sed de hoc, quod est , id est de aqua ; nec lacus est de hoc , unde aqua dicitur fons aut rivus, sed de ipsa aqua, quae una et eadem est in fonte et rivo. Non ergo de hoc, unde ditferunt fons et rivus , sed de hoc , in quo unum sunt , lacus existit. Si ergo non magis fons cst hoc, unde lacus est quam riMis, nequit intelligi lacus magis esse de fonte quam de rivo. Sie itaque , cum dicitur Deus Pater aut Filius aut Spiritus sanctus, una in tribus intelligitur essentia et unus Deus... sed in Patre intelligitur

gignens , in Filio genitus , et in Spiritu sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens.

quaecumque.

quod procederet a Filio, et immediate post edd. habent inconveniens loco conveniens. Hac lectione sensus omnino perturba- tur. Correximus hunc errorem ex cod. ms. biblioth. nation. Florentiae, in fol., membr., saec. XIV., sig. I. III. 9, fol. 75. recto; est ibi q. 15. m. 12. a. 5.

«Dicendum, quod procedere dicitur dupliciter: uno modo dicitur procedere in motu locali, qui motus est ab aliquo in aliquid. Alio modo dicitur procedere in exitu causati a causa vel motus a movente. Secundum primum modum procedere requirit duplicem terminum : a quo et in qitem. Secundum modum se- cundum non requirit nisi unum , scilicet a quo. Unde et secundum hos duos modos potest transsumi ad processionem Spiritus sancti verbum procedendi. Graeci vero verbum procedendi

transtulerunt a motu locali ; unde processionem Spirllus sancli aeternam inlellexerunt ab aliquo in aliquem; et ideo secundum hunc modum non concesserunt , quod procederot Spiritus sanctus a Filio, quia ex eo sequereiur, quod procederet a Fitio in Pati'em, quod non est conveniens (edd. inconveniens ), cum in ipso Patre sit ratid primi principii, et nihil habeat Patcr a Filio. Si autem dicerelur, quod procederct a Filio in Patrem , videretur Pater aliquid habere a Filio. Sed concesserunt , quod procedat in Filium, in quo ostenditur , quod est amor Patris ad Filium, etctiam insinuatur, quod Filius habet esse a Patre. Latini vero transsumunt verbum procedendi ab exitu sive pro- cessu oausati a causa. Unde dicunt, quod procedere est ab aliquo exire , quamvis non in aliquem, secundum quod dicitur a mente et nolitia procedere amor , quamvis non intelligatur , in. aliquid. Et secundum hunc modum dicunt Latini , quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, quia exit ab utroque , velut amor a notitia et mente. y>

IV. S. loatines Damascenus , cuius doctrinam S. Bonav. ( hic ad ultim. ) asserit non esse in hac re sustinendam, etiam a S. Thom. (S. I. q. 36. a. 2. ad 3.) erroris accusatur; additur autem, quod a nonnullis excusetur. Sed iam Scot. (hic q. 1 .) illum S. Doctorem melius explicat eiusque orthodoxiam in hac re vindicat , quod nunc a tlieologis communiter est receptuni.

V. Argumentum 4. in fundam., quod, negata processione Spiritus sancti a Filio , etiam distinctio utriusque debeat negari , a plerisque theologis approbatur , ut ab Alex. Hal. , B. Albert. , S. Thom. , Petr. a Tar. , Durand. et fere communiter a sequentibus theologis extra scholam Scoti. Tamen contrarium docent Henr. Gand. (Quodl. 5. q. 9.), Scot. ( hic q. unic, et Report. , hic q. 2.), Dionys. Carth. ( hic. q. 2. ); sed Richard. a Med. ( hic q. 2. ) haerit anceps. Celebris est de hac re controversia inter scholam Scotisticam et Thomistictm aliosque theologos. De argumentis Scotistarum videsis Claud. Frassenium ( Scotus academicus , tom. 3. tract. 3. disp. 3. a. 3. q. 2. ) , loan. de Rada (I. controv. 15.), et Franc. Macedo ( Collationes doctrinae S. Thom. et Scot., coll. 6. diff. 4.).

VI. Quoad conclusionem : cfr. Alex. Hai. , S. p. I. q. 43. m. 4 , et q. 46. m. 5. — Scot. , hic q. unic. ; et Report. hic q. 1. — S. Thom., hic q. 1. a. 1 ; S. 1. q. 36. a. 2 ; S. c. Gent. IV c. 24. 25 ; Opusc. 6. contra Errores Graecorum. — — B. Albert. , hic a. 6 ; S. p. I. tr. 7. q. 31. m. 1. 2. — Petr. a Tar. , hic q. 1 . a. 1 . — Richard. a Med. , hic q. 1 . 2. — jEgid. R. , hic 1. princ. q. 1. — Henr. Gand., S. a. 54. q. 6. — Durand. , hic q. 1 . — Dionys. Carth. , hic q. 1 . — Biel, hic q. 1. 2.

QUAESTIO II.

Utrum Spiritus sanctm procedat a Patre et Filio tanquam ab uno principio.

Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, in quantum sunt unum, aut in quantum differentes.

1. Et quod in quantum unum, videtur per Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti ' : . Nullus intellectus capit, Spiritum sanctum esse Patris et Filii, secundum quod alter est Pater, alter FUius, sed secundum quod uterque esl idem Deus » .

2. Item, ratione ostenditur sic: unitas effectus est ab unitate actus, et unitas actus ab unitate potentiae

vel subiecti; ergo cura una sit persona producta a Patre et Filio, ergo per unum actum producitur et per unam potentiam: ergo spirant, in quantum sunl unum.

3. Item, quod est a duobus, in quantum duo, aut est insufficienter a quolibel, aut ab aitero superflue; sed Spiritus sanctus a nuJla persona est insufficienter nec superflue, quia neutrum convenil naturae perfectae: ergo etc.

4. Item, quod est a duobus in quantum duo, est compositum, si consubstanlialiter ' estab iliis; ergo

' Cap. 21 : iNullus sensus capit, Spiritum sanctum e: Spiritum Patris aut Filii... uterque unus idemque Deus esU

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 11, Art. 1, Q. 2