← Back to Distinction 11

Dist. 11, Dubia

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 11

Textus Latinus

DIST. XI. DUBIA.

7. q. 1. de duplici opinione circa potentiam generandi dixit; cfr. ibi Scholion , et infra d. 27. p. I. q. 2 , et d. 28. per totam. Sibi constans Seraphicus , qui ibi ulramque opinionem probabilem declaravit , etiam hoc loeo secundum ulramque positionem respondit.

III. Conclusio est , quod Pater et Filius producunt Spiritum sanctum, qualenus sunt unum in fecunditate voluntatis. Evidens enim est, quod non possint spirare, quatenus sunt unum in essentia , quia in essentia etiam cum Spiritu sancto unum sunt , quoad personam vero sunt duo , non unum ; ergo producunt Spiritum sanctum , quatenus sunt unum in notione i. e. in spiratione activa.

IV. Cfr. infra d. 29. a. 2. q. 1. 2. — Alex. Hal., S. p. 1. q. 70. m. 3. a. 3. seqq. — Scot. , I. Sent. d. 12. q. 1 ; et Report. d. 12. q. 1. 2. — S. Thom. , hic q. I. a. 2. seqq. ; S. I. q. 36. a. 4 ; S. c. Gent. IV. c. 25. — B. Albert. , hic a. 3. i. 5 ; S. p. I. tr. 7. q. 31. m. 3. q. 1. incident. -— Petr. a Tar. , hic q. I. a. 2. seq. — Richard. a Med., hic q. 3. seq. — ^Egid. R. , hic 2. princ. q. 1. et 2. — Henr. Gand., S. a. 34. q. 6. n. SO. seqq. — Durand. , hic q. 3. — Dionys. Carth. , hic q. 3. 4. — Biel, 1. Sent. d. 12. q. 1. 2.

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit: In principalibus Conciliis, quae apud eos celebrata sunt. Quaeritur ergo, quae sunt illa quatuor principalia Concilia ?

Respondeo : Et dicenduni, quod fuerunt quatuor i-principalia ' Concilia Apostolorum in Ecclesia primitiva , ut dicit quaedam Glossa super Actus '. Primum fuit ad electionem Matthiae, Actuum primo ' ; secundum ad electionem septem diaconorum, Actuum sex- to*; tertium fuit ad non imponenda legalia gentibus, Actuum decimo quinto^; quartum ad tolerandum legalia ad tempus, Actuum vigesimo primo".

Concilia vero Patrum principalia apud Graecos

quod pro diverso tulerunt sententiam. Praeterea, unde venit ista exposilio ? Pro DeoM quare non dixerunt: quisquis contradixerit ?

Respondeo: Dicendum, quod sicut dicit Ansel-

mus": Omnis veritas sacrae Scripturae potest dici, quae sacrae Scripturae non contradicit, propter suam generalitatem et dignitatera; et ideo praedictaexpositio habet hic locum. Nec fuit inconveniens exprimere excommunicationem haereticorum , quia sancti Patres Ratio exin Conciliis ordinabant quae iuris erant, et propterea" ttonir""^' ad terrorem estdictum; et maluerunt dicere aliud, quamvis intellexerint contrarium, ut magis compescerent ora praesumptuosorum, ne adinvenirent novitates in flde. Secundum veritatem autem excommunicationis sententia non se extendit nisi ad contra- dicentes; quia non fuit eorum intentio, praecludendi viam ad explanationem fidei faciendam maiorem, si Deus alios magis illuminaret; et si hoc dixissent, constat quod non bene moti fuissent, et sententia eonim merito abolenda esset'°.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non est aliud Spiritum sanctum esse Filii quam esse a Filio. Sed contra: aliud est dicere cappa Socratis quain cappa facta a Socrale: ergo similiter videtur ] in proposito; aut si non, quaeritur ratio ". i Et dicendum, quod genitivus, quamvis denomi-

I netur ab habitudine principii, tamen aliam habitu- I dinem importat, immo alias ^^ , ui possessionis ; sed I cum in divinis non cadat diversitas nec habitiido nisi ! origiiiis, ratione materiae in divinis determinatur ad Genitivi «- I habitudinem principii; et ideo in Deo idem est |°,'fn?s!'° "" ; dicere Spiritus Filii, quod Spiritus procedit a Filio.

\

quod esl nonipii alisnliitiini, sicut hoc nomen Deus, non habet propric idiistrni cum genitivo, quia tunc ideni esset ilicero Spiritus Filii quod Deus Filii: ergo oportet. qnod accipiatur Spiritus, secundum quod dicitur a spiratione; et sic est nomen importans originem: ergo sicut seqnitur: Filim Patris, ergo Fihus qui est a Patre , et ita est dicere Spiritii.s Filii, id est, Spiritus qui est a Filio.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Nm sine me et sine meo et Patris arbitrio etc. Videtur male dicere , quia qui habet arbitrium super aliquem habet dominium super illum': ergo videtur secundum hoc, quod Spiritus sanctus sit inferior Filio. Si tu dica^, quod arbitrium dicat voluntatem; hoc ni-

hil est, quia- similiter cum una voluntas sit trium, similiter Filius non loquitur sine arbilrio Spiritus sancti, et Pater similiter; quod non dicitur proprie. Respondeo: Dicendum, quod Spiritus sanctus est Patri et Filio consubstantialis, ita quod a'Patre et Filio procedit ; operatio ergo Spiritus sancti comnmnis est Patri et Filio, et similitef aeque habet esse' a Patre et Filio; ita quod non est dicere, quod habeat locutionem propriam, nec quod habeat locutionem a se; et haec duo voluit excludere Dominus cum dixit: Non loquetur a semetipso * , ut exchidatur ratio proprii et ratio primi principii. Et hoc exponens Didymus cmiTZ. proprium dicit: Nmisine me,cmtra rationem primi principii dicit; Sinemeo et Pa- tris arbitrio; et arbitrium non importat dominium vel ^ causalitatem, sed solum auctoritatem in Patre et Filio respectu Spiritus sancti vel eius operationis.

DISTINCTIO XII.

Utrum &piritus sanctus pius vel plenius procedat a Palre quam a Filio.

Iteni quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre el ' Fillo , utrum prius vel magis processerit a Patre quam a Filio ; quod nititur haeretlcus ostendere ita dieens: si processit Spiritns sanctus a Patre, processit utique aut nato iam Filio, ante non nato Filio. Si vero iam nato Filio processit, ante natns est Filius, quam processerit Spiritus sanctus: praecessit igitur nalivitas Filii processioneni Spiritus sancti. Si autem processit a Patre non genito Filio, ante processit, quam Filius genilus fueril.

His et huiusmodi quaestionibus magis laboriosis Responsio quain fructuosis respondet Augustinus in decimo quinto Aogustim. jji^j,^ ^g Trinitale^ dicens: « In illa sunima Triuitate, quae Deus est, intervalla teinporum nulla sunl, per quae possit ostendi aut salteni requiri, utrum prius de Patre uatus sit Filius, et postea de ambobus processeril Spiritus sanctus». «Nunquid ergo possnnms quaerere, utrum iam processerat de Patre Spiritus sanctus, quando natus est Filius, an nondum processerat et, illo nato, de utroque processit? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tenipore inchoatur, ut consequenti ' perficiatur in tempore. Ideo qui potest intelligere sine tempore generationem Filii de Patre, inteUigat sine tempore processionem Spirilus sancti

de utroque ». Ecce his verbis absoluta est quaestio illa, qua quaerebatur , utrum prius processerit Spiritus sanclns a Patre quam a Filio.

Quod &pirilvs sanctus prindpaliler et proprie dicitur procedere a Patre.

Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur, scilicet an plenius vel * magis procedat Spirilus sanctus a Patre quam a Filio. Ad quod dicimus, quia sicut non antc procedit a Patre quam a Filio , ita non magis vel plenius procedit a Patre quam a Filio. Augustinus tamen in decimo quinto libro de Trinitate "^ dicit, quod Spiritus sanctus principaliter procedit de Patre. « Nou frustra, inquit, in hac Trinitate non dicitur Verbmn Dei nisi Filius, nec Donum Dei nisi Spiritus sanctus, nec de quo genitnm est Verbum, et de quo procedit principaliter Spiritus sanctus, nisi Deus Pater». Ecce audistis, quia Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre. Sed ne te hoc turbaret, ipse continuo ex quo sensu dixerit aperit, subdens": «Ideo addidi prlncipaliter, quia et de Filio Spiritus sanctus procedere re- peritur, sed hoc quoque ilU Pater dedit, »on iam existenti et nondum habenti. Sed quidquid unigenito Verbo dedit, gignendo dedit. Sic ergo eum genuit, ut etiam de iUo Donum commune procederet, et Spiritus sanctus Spiritns esset amborum». Ecce exposuit ipsemel.

DISTINCTIO XII. DIVISIO TEXTUS.

quomodo Spiritus principalilei- procedat a Patre, non quia prius vel magis procedat a Patre quam a Filio, sed quia, cum procedat a Filio, Iioc ipsum habet Filius a Patre.

Ex eodem sensu dicitur etiam proprie procedere de > Palre. Uude Hieronymus in expositione calholicae fidei ait : « Credimus in Spiritum sanqui de Patre procedit proprie ». Itera: « Spiritum sanclum verum Deum inveninius in Scriptura , et de Patre proprie esse». Et item: « De Patre Filius, et Spiritus sanctus- proprie et vere de Patre procedit». Ecce aperte dicit, Spiritum sanctum proprie esse de Patre et proprie procedere a Patre. Quod non ita est intelligendum , tanquam prius vel plenius a Patre procedat quam a Filio, sed quia hoc habet Paler a se, non ab alio, ut de ipso sit et procedat Spirilus sanctus; Filius aulem non a se, sed a Patre hoc habel, ut de ipso ^ sit et procedat Spiritus sanctus.

Forte etiam iuxta hanc intelligentiam diciiur Spi- • ritus sanctus ■" mitti per Filiuni et a Patre csse per Filium. Unde Hilarius ad Deum Patrem de Spiritu sancto et Filio loquens in duodecimo libro de Trinilate" ait: «In sancto Spiritu tuo ex te profecto et per eum misso » . Item : « Ante tempora Unigenitus tuus ex te natus manet , ita quod ex le per eimi Spiritus sanctus tuus est ; quod elsi sensu non percipiam , tamen leneo conscientia. In spiritualibus enim rebus tuis hebes sum». Item in eodem: «Couserva hanc, oro, fidei meae religionem, ut quod in regenerationis meae Symbolo professus sum , semper oblineam : Patrem scilicet te" et Filium luum una tecum adorem; sanctum Spiritum luum , qni ex te per Unigenilum tuum est, promereai"». Ecce aperle dicit, Spiritum sanctum a Palre per Filium et mitti et esse; quod non est intelligendum, quasi a Patre per Filium minorem mit- tatur vel sit, sed quia ex Palre et Filio est et mittitur ab utroque. Sed hoc ipsum habet Filius a Palre,

ut ab ipso el sit ' et mittatur Spiritus sanctus. Hoc ergo voluit significare Hilarius, distinctionem faciens in locutione , ut ostenderet in Patre esse auctoritatem. Inde est eliam, quod Veritas ostendens, Palrem esse auctorem processionis , qua procedit Spiritus sanctus a Filio, dixit in Evangeiio ' : fle Paft-e procedit, cum de Palre et Filio procedat Spiritus sanctus. Unde Augustinus in decimo quinto libro de Trinitate": «Si de Patre et Filio procedil Spiritus sanctus, cur Filius dixit: De Palre procedifj' Cur putas, nisi quia solet ad eum referre etiam quod ipsius est, de quo et ipse esi, sicut ait'": Mea doctrim non est mea, sed eiuSj qui misit me? Si ergo hic intelligitur eius doclrina, quam tamen non dixit suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est Spiritus sanctus de ipso procedere , ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret: De me non procedit. A quo autem habetFilius, ut sit Deus — est enim Deus de Deo — ab illo utique habet, ut etiam de illo procedat Spiritus sanetus. Et ideo Spiritus sanctus, ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre ». « Quapropter, qui potest intelligere in eo, quod aitFilius": Sicut habet Paler vitam in semetipso , sic dedit et Filio vitam habere in semetipso , non sine vita exislenti iam Filio viiam Palrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita, quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vilae Patris, qui dedit; inlelligal etiani , sicut habet Pater in semetipso, ut de illo procedat Spiritus sanctus, sic dedisse Filio, ut etiam de isto procedat idera Spiritus sanctus, et urrumque sine tempore. Ila ergo dictum est, Spirilum sanctura de Patre procedere, ut intelligatur, quod etiam procedit de Filio de Palre esse Filio '^ Si enim quidquid habet, de Palre habet Filius, de Patre habet utique, ut et de illo procedat Spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habeant prius etposterius, quia ibi omnino nulla sunt».

COMMENTARIUS IN DISTINCTIONEM XII.

De aeterna processione Spiritus sancti, qualiter a Patre et Filio procedat.

Item quaeritur, cum Spiritus sanctus procedat a Patre el Filio.

DIVISIO TEXTUS.

Haec est secunda pars, in qua Magister determinat, quaUter Spiritus sanctus procedit' a Patre et Filio; et haec pars habet quatuor capitula seciin-

diim quatuor, quae deterrainat in quatuor capitulis '. Nam primo quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus prius proeedat a Patre , et determinat, quod

' Explan. ad Cyrillum c. 1. et 3.

contra originale et mss., addendo sicut ct transponendo ■ e/, sic habet : ipsius est , siciit et de quo.

" loan. 5 , 26.

TRACTATIO QUAESTIONLIM.

Supposito ex praecedentibus , (]uod Spiritus saiictiis procedat a Patre et Filio, ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur de processione Spiritus sancti in comparatione ad utrumque.

Primo quaeritur, utrum Spiritus saiictiis prius procedat a Patre quam a Filio.

Sccundo, utrum pleniiis a Patre quain a Filio.

Tertio, utrum procedat a Patre mediante Filio.

Quarlo et ultimo, utrum processio Filii prior sit secundum ordinem intelligendi proeessione Spiritus sancti, vel e converso.

AKTICULUS UNICUS.

De processione Spirilus sancti in comparatione ad Patrem et Filium.

QUAESTIO l.

Utrum Spiritus sanctiis a Patre prius quam a Filio procedat.

Circa primum , quod prius sit a Patre quam a Filio, sic ostenditur.

1. Causa prima est, in qua eststatus, ergo et Ad opposi- principium primum est, in quo est status; sed sta-

tus est in Patre: ergo Pater est principium primuni; sed primum supponit prius ' : ergo prius procedit a Patre quam a Filio.

2. Item , causa prima est quae agit , alia non supposita ' : si ergo Pater producit non per suppositionem alterius principii, Filius per suppositionem, prius producit Pater quam Filius.

3. Item, quod habet aliquis ex se per prius habet, quam quod habet ex alio; sed producere Spiritum sanctum habet Pater a se, et Filius a Patre: ergo per prius habet Pater quam Filius.

Contra: 1. Ubi non est ponere posterius, nec

ranciamenta.prius, quia prius respectu posterioris dicitur; sed

in Trinitate non est ponere posterius: ergo nec prius.

Si ergo processio Spiritus sancti a Patre et Filio est

aeterna, patet etc.

2. Item, ubi est ponere prius et posterius, est^ ponere diversitatem principiorum ; sed Paler et Filius producunt Spiritum sanctum in quantum unum, ut supra monstratum est^: ergo non est ibi ratio prioris.

3. Ilem, si per prius procedit a Patre quam a Filio, aut" a Filio non procedit, aut bis procedit; sed procedit a Filio et non procedit bis: ergo etc.

4. Item, contingit intelligere prius, non intellecto posteriori: ergo si per prius procedit a Patre, ergo contingit intelligere, quod procedit", non cointellecto Filio. Sed contra: Spiritus sanctus est amor uniens et amor nectens; sed non est accipere mutuum amorem ad minus quam inter duos, ergo nec Spiritum sanctum esse ' nisi a duobus: ergo nec per prius procedit ab uno quam ab alio.

coNcmsio.

Spiritus sanctus auctoritale quideni prius procedil a Patre quam a Filio , non vero prius duralione, vel causalilate, vel etiam origine.

Respondeo: Dicendum, quod prius dicitur multipliciter. Dicitur enim prius duratione, dicitur prius < causalitate, dicitur t^v\\i& origine , dicitur prius awcioritate ^. Et primis duobus modis prius nullo modo cadit in Deo; quia prius duratione contrarium est aeternitati , prius cdusalitate contrarium est essentiae unitati °. Sed prius origine , quo alter ex altero ,

sequilur In prima qmerit, utrum, et paulo infra In secunda quaerit, utrum. Deinpost Tertio omittit vero deierminat, mo.\que verba et dicit quod sic.

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 11, Art. 1, Q. 2