Dist. 13, Dubia
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 13
DIST. XIII. DUBIA.
est audendum aliquid dicere de illa supersubstantiali et sancta divinitate praeter ea quae divinitus nobis ex sacris eloquiis claruerunt»: ergo male fecerunt qui hoc nomen invenerunt.
Respondeo: Quamvis istud verbum non dicatur in Scripturis , dicitur tamen verbi huius intellectus. Et quia verbum non est profanum nec errori coniunctum, cum inteilectus verbi ex Scriptura et fide habeatur, non fuit contra fas illud Deo attribuere, ut ipsam Trinitatem conferendo ' apertius possimus intelligere.
DuB. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: Et aliter Augustinus accipit ingenitum, qui vel quod non est ab alio, quod dicit convmire soli Patri. Sed hoc non videtur verum , quia hoc modo ingenitum convenit essentiae: ergo non est Patris proprium.
Respondeo: Dicendum, quod licet Magister dicat intellectum Augustini , tamen non totum °. Ingenilum enim , secundum quod dicitur proprietas Patris, privat esse ab alio , nec hoc sufficit ad hoc, ut sit notio, nisi etiam consequenter dicat, quod alius sit ab ipso; quia, sicut obiectum est, non esse ab alio sive non genei-ari convenit essentiae'.
DuB. VIII.
Item contra hoc quod dicit Hieronymus : Est quod natum esl, et factum non est, obiicit Arius, quod duodecim sint modi generationis , quorum quolibet dato, sequitur, quod Filius non tantum na.tus, sed etiam factus est ; et hos modos ponit disputans contra Victorinum \ Primus modus est per defluxum lineae a puncto. Secundus est penes emissionem radii a sole vel ab alio luminoso corpore. Tertius est penes sigillationem characteris, sicut figura flt in cera a sigillo. Qicartus est penes immissionem, ut quando a Deo datur bona voluntas. Quintiis est penes exitum proprietatis vel accidentis a principiis subiecti , quae sunt materia et forma. Sextus est penes intentionis sive speciei abstractionem , sicut species rerum generatur in anima. S&ptimus est
penes excitationem, sicut liberum arbitrium excitatum a gratia procedit in bona opera. Octavus est penes transflgurationem , sicut ex aere fit statua, vel sicut in flgura incisionis. Nonus est penes productionem, sicut a primo movente immobili producitur motus. Decimus est penes exitum specierum de ° genere per differentias dividenles genus et constituentes speciem. Undecimus est penes ideationem, sicut arca exterior ab arca, quae est in mente artificis. Duodeeimus est penes nascentiam, ut homo ge- neratur ab homine. Quocumque autem praedictorum modorum generetur Filius, non tantum genitus ° , sed etiam factus est.
Ad hoc est responsio, quia aut Arius accipit generationem conmuniter ad creatam et divinam, aut specialiter in creatura. Si communiter, dico, quod insufficienter dividit, quia ultra istos modos est generatio Filii a Patre secundum modum singularem , qui ' est de tota substantia generantis — sicut supra dictum fuit nona distinctione * — ubi, quia non potest esse mutatio, nullo modo potest esse factio. Si autem dividat generationem , ut est in creaturis, dicendum, quod divisio illa insulTiciens est adhuc, quia omittit generationem aequivocam, quae est secundum' putrefactionem. Sed esto quod comprehendat eam sul) generatione, quae est secundum nascentiam , tamen adhuc non valet ad propo- situm , quod , si non generatur , sicut creaLura dicitur generari , nullo modo generatur. Quamvis enim ereatura sit Deo similis, tamen plus est dissiroilis quam similis, sicut dicit Augustinus decimo quinto de Trinitate'°,et Hilarius'^ similiter: «Oranis comparatio inferiorum plus habeatur hominibus utilis quam Deo apta » ; et ideo haeretici erraverunt, quia '^ credebant, omnino esse in Deo, sicut videbant in creatura. Et hoc bene tangitur in Glossa super primum ad Hebraeos ", ubi dicitur : « Non possunt temporalia com- parari aeternis integra collatione, sed aliqua tenui similitudine »; et ideo, sicut supra ostensum est", secundum diversas conditiones diversae generationes illam repraesentant. Ratione enim conformilalis est similis generationi verbi a mente ; ratione coaevitatis similis generationi splendoris de sole sive de luce; ratione aequalitatis generationi viventis de vivente ^^
quae, quod refertur ad cjeneraUo. Ed. I signifwatum pro singularem.
quia ubi.
" Ed. 1 per. «> Cap. 20. n. 39.
DISTINCTIO XIV.
De (/emina processione ^irilus sancti, temporali et aeterna.
Praclerea diligenter adnolandum ' est, quod gemina est processio Spiritus sancti, aeterna videlicet, quae ineffabilis est, qua a Patre et Filio aeternaliler et sine tempore processit , ct temporalis , qua a Patre et Filio ad sanctificandam creaturam procedit. Et sicut ab aeterno communiler ac simul procedit a Palre el Filio, ita et in lempore communiler el sinuil ab utroque procedit ad creaturam , non divisim a Patre in Filium et a Filio ad creaturani. Unde Augustinus in decimo quinto libro de Trinitate- ait: « Spiritus sanctus non de Patre proeedit in Fiiium et de Filio prooedit ad sanctificandam creaturam, sed siniul de utroque procedit; quamvis hoc Filio Pater dederit, ut sicut de se, ita etiam de illo procedat».
De teniporali autem processione Beda in homilia
De lempora- Dorainicac priniae post Ascensionem ' ita ioquitur ;
neinspeciel « Cum Spiritus sancti gratia datur hominibus, profecto mittitur Spiritus a Patre, miltitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et eius missio est ipsa processio». His verbis aperte ostendit, donationem gratiae Spiritus sancti dici processionem vei missionem eiusdem. Sed cum donatio vel * datio non sit nisi temporalis, constat, quia et haec processio sive missio tem- poralis est. Hanc quoque temporalem Spiritus sancti processionem Augustinus in decimo quinto libro de Trinitate ' insinuat dicens, Spiritum sanctum processisse a Cliristo, quando post resurrectionem insufflavit in discipulos , his verbis : « Cum resurrexisset Christus a mortuis et apparuisset discipulis, insufflavit et ait^: Acdpite Spiritum sanctum, ut eum etiam de se procedere ostenderet, Et ipse est virtiis, quae de illo exi- hal, ut legitur in Evangelio, et sanabat mnnes». Et ut oslenderet, hanc processionem Spiritus sancti non esse aliud quam donationem vel dationem ipsius Spiritus sancti, addidit': « Post resurrectionem Dominus lesus bis dedit Spiritum sanctum: semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de caelo propter dilectionem
Dei ; quia per ipsum Donum diffunditur carilas in cordibus nostris , qua diligimus Deum et proximum » .
Quod mm solum dona Spirilus sancti, sed eliam ipse Spiritus sanctus dattir hominibus el mittitur.
Sunl autemahqui^ qui dicunt, Spiritum sanctum opioio ipsum Deum non dari, sed dona eius, quae non sunt ipse Spiritus. Et utaiunl, Spiritus sanctus diciturdari, cum eius gratia , quae tamen non est ipse ° , datur hominibus. Et hoc dicunt, Bedam sensisse in superioribus verbis, quibus dicit, Spiritum sanctum procedere, cum ipsius gratia dalur hominibus, tanquam non ipsemet detur, sed gratia eius. Sed quod ipse Spiritus sanctus, uefuia qui Deus est et tertia in Trinilate persona, delur, aperte ostendit Augustinus in decimo quinto libro de Trinilate '° ila dicens : « Eundem Spiritum sanctum datum , cum insufflasset lesus, de quo mox ait: Ite, baptizafe omnes gentes in nomine Palris et Filii et Spiritus sancti, ambigere non debemus. Ipse est igitur , qui eliam de caelo datus est die Pentecostes ". Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum sanctum? immo quantus est Deus qui dat Deum»? Ecce his verbis aperte dicit, Spirilum sanctum, ipsum scilicet Deum, dari hominibus a Patre et '" Filio. Et quod ipse Spirilus sanctus , qui Deus est ac lertia in Trinilate persona, nobis detur nostrisque infundatur atque illabatur mentibus, aperte ostendit Ambrosius in primo libro de Spiritu sancto" dicens: «Li- cet mulli dicantur spiritus , quia legitur : Qui facil angelos suos spirilus, unus tamen est Dei Spiritus. Ipsum igilur unum Spiritum et Apostoli et Prophelae sunt consecuti; sicut etiam vas electionis dicit'% quia unum Spiritum potavimus, quasi eum , qui non queal scindi, sed infundatur animis et sensibus illabatur, ut saecularis sitis restringat ardorem; qui Spiritus sanctus non est de substantia" corporalium nec de substan- tia invisibilium creaturarum ». His verbis aperte dicit, Spiritum sanctum ipsum, qui crcatura non est, infundi menlibus nostris. Item in eodem": « Omnis mutabilis est creatura, sed non mutabilis Spiritus sanctus ». « Quid
DISTINCTIO XIV.
autem dubitem dicere, quia datus est et Spiritus sanctus , cum scriptum sit ' : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spirilum sanctum^ qui datus est nobis ? « Qui cum sit inaccessibilis natura , receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur iustis, simplex substantia, opulens virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis- et ubique totus ». « Incircum- scriptus igitur et infinitus ^ Spiritus sanctus , qui discipulorum sensus separatorum infundit, quem nihil potest fallere. Angeli ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis ergo dubitet, quin divinum sit quod infunditur simul pluribus nec videtur? Unus est Spiritus sanctus , qui datus est omnibus licet separatis Apostolis » . Et hic aperte dicit Ambrosius , quod Spiritus sanctus, qui est substantia simplex, cum sit unus, datur pluribus. Alia quoque auctoritate hoc idem astruitur, scilicet quod Spiritus sanctus, qui est aequalis Filio, hominibus detur. Ait enim Augustinus * de verbis Apostoli: « Si caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per &piritum sanctum, qui datus est nobis ; a quo datur? Ab illo, qui dedit dona homitiibus. Quae dona? Spiritum sanctum, qui tale dat donuni, qualis est ipse. Magna est misericordia eius : donum dat aequale sibi, quia donum eius Spiritus sanctus est». Praemissis° et aliis pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Spiritus sanctus aequalis Patri et Filio nobis datur; nec ideo tamen minor est Patre et Filio. Unde Augustinus in quarto libro de Trinitate °: « Non ideo , inquit, minorem Spiritum sanctum, quia et eum Pater misit et Filius, arbitrandum est».
Cap. m.
An viri sancii possint dare &piritum sanctum.
Hic qiiaeritur, utrum et viri sancti dent vel dare possint aliis Spiritum sanctum. Quem si aliis dant, cuni eius donatio supra sit dicta processio, videtur ab eis procedere Spiritus sanctus vel mitti; sed Creator a segaiivc re- creatura non procedit vel mittitur. Restat ergo, ut ipsi spondeinr. ^^^ jg^j Spiritum sanctum nec dare possint. Unde Augustinus in decimo quinlo libro de Trinitate': « Non aliquis discipulorum Christi dedit Spirilum sanctum.
Orabant quippe, ut veniret in eos, quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon magus, oflerens Apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem , ut dem Spiritum sanctum ; sed , cui- (Mmque, inquit, imposuero manus, aecipiat Spirilim sancium; quia nec Scriptura superius dixerat: videns autem Simon, quia Apostoli darent Spirilum sanctiun, sed dixerat: videns autem Simon, qtdaper impositio- ■nem manuum Apostolorum daretur Spiritus sanctus». Ecce his verbis ostendit Augustinus, nec Apostolos nec alios Ecclesiae praelatos dedisse vel dare Spiritum sanctum.
Et quod plus est, non posse etiam dare, dicit in impossibiie eodem libro ' subdens: « De Christo scriptum est, quod dtar. acceperit a Patre promissionmn Spiritus sancli et effuderit; in quo utraque natura monstrata est, humana scilicet et divina. Accepii quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc Donum possumus pro modulo nostro, effundere vero super alios non utique possumus, sed ut hoc flat, Deum super eos, a quo id efficitur, invocamus». His verbis expresse dicit", nos Spiritum sanctum non posse super alios effundere, id est aliis dare.
Sed huic videtur contrarium quod Apostolus ad obiectio. Galatas" de se loquens ait: Qui tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis. Ecce evidenter dicit, se tribuisse Spiritum. Sed intelligendum est, Apostolum soimio. dixisse hoc, non quia haberet potestatem et auctoritatem dandi Spirilum sanctum , sed quia ministerium habuerit, in quo dabatur a Deo Spiritus sanctus. Ut enim ait Augustinus super eundem locum, exponens illud Apostoli verbum " : « Ab Apostolo praedicata est eis fides , in qua praedicatione adventum et praesentiam sancti Spiritus senserant, sicut illo tempore in novitate invitationis ad fldem etiam sensibilibus miraculis praesentia Spiritus sancti apparebat, ut in Actibus Apostoloruni legitur». Aperte hic ostendit, quomodo illis Spiritum sanctum Apostolus tribuerit, non utique ipsum mittendo in eos, sed praedicando eis fidem Christi, quam illis recipienlibus , quod Spiritus sanctus in eis esset, aliquibus signis visibilibus monstrabatur. Non ergo homi- nes quantumcumque sancti dare possunt Spiritum sanctum.
quaeritur, utrum et sancti viri dent vel possint dare etc.
In prima iterum parle tria facit secundum tria capitula^ In prima ostendit, quod gemina est processio Spiritus sancti; in secunda, quod ulraque pro- cessio est a Patre et Filio, ibi: De temporali autem processione Beda in homilia etc; in tertia, quia Spiritus sancti teinporalis processio eius est donatio, ostendit , quod ipse Spiritus sanctus in propria persona donetur, non tantum in effectu, ibi: Sunt autem aliqui, qui dicunt, Spiritum sanctum.
Hic quaeritur , utrum et sancti viri dent vel possint dare. Haec est secunda pars praesentis distin^ ctionis °, in qua, ostenso quod Spiritus sanctus procedat temporaliter sive donetur a Patre et Filio, quaerit Magister, utrum detur ab aliquo sancto viro. Et haec pars habet tres partes secundum tria quae ostendit. Primo namque declarat et probat, quod Spiritus sanctus non detur ab aliquo sancto viro. Secundo vero ostendit auctoritate Augustini, quod non potest dari, ibi: Et quodplus esl, non posse etiam d%re dieit etc. In tertia opponit ad contrarium, quia videtur datus a Pauln, ibi: Sed huic videtur contrarium quod Apostolus etc. ,ubi solvit, quod non est datus ab ipso, sed ab eius ministerio'.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam eorum, quae dicuntur in praesenti distinctione , duo pricipaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de processione lemporali Spiritus sancti.
Secundo de eius donatione.
Quantum ad primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur " , utrum sil ponere processionem temporalem Spiritus sancti.
Secundo, utnnn processio temporalis ponat in numerum cum aeterna.
Aliqui codd. ut W X Z secundmn.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]