← Back to Distinction 13

Dist. 13, Art. 1, Q. 3

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 13

Textus Latinus

DIST. XIll. ART. UNICUS QUAEST. I!I.

non accipiemus terminum pro substantia vel essentia, sed pro hypostasi , ut prius habitum est K

4. Ad illud quod quaeritur, utrum se ipsis vel aliis: patet, quod se ipsis. Et ad id ^ quod obiicitur, quod non habent esse a se, ergo nec distingui; dicendum, quod illud non tenet in esse originali. Quam- vis enim differentiae habeant ortum a genere, tamen Tion distinguuntnr a genere, sed se ipsis^

5. Ad illud quod obiicitur, quo modo differunt, aut substantiali aut accidentali differentia; dicendum, quod insufficienter dividit. quia in divinis esl rela-

tionum differentia , ut dicit Augustinus in quinto de Trinitate*, quae nec accidentalis nec substantialis est, sed magis dicitur originalis.

6. Ad illud quod obiicitur de creatione, dicendum, quod ratione connotati magis differt creatio; sed ratione principalis signiflcati non tantum differunt, quia non tantum differt essentia a persona, quantum persona a persona. Unde praedicatur essentia ° de persona nec facit aliquo modo aliquem numerum; persona vero distinguitur ab alia persona; et ideo non valet argumentum.

S C H 0 L 1 0 K

1. in solutione huius subtilis quaestionis antiqui Scholastici (Uversis viis incedunt. Ut status quaestionis accuratc discernatur , attendendum est , quod hic agitur de generatione et spi- ratione activa , non de passiva. Unde haec quaestio ditlert tum a quaestione de difTerenlia inter secundam et terliam divinam personam ( de qua supra d. 9. q. 2.), tum ab illa , quid sit potentia generandi ( d. 7. q. 1.), cum qua tamen coliaeret.

Quaeritur igitur primo , cuius naturae sit distinctio inter generationem et spirationem activam. Primo cum sententia communi resolvitur , quod non sit distinctio mere rationis sive se- cundum modum dicendi ; insuper in fundam. asseritur , has emanationes realiter di/ferre. Sensus huius distinctionis realis a Brulifero et Bai-th. de Barberiis ( Cursus Theol. disp. 12. q. 7. conclus. 3.) explicatur, ut idem dicat ac distinctio formalis Scoti. Alii eam intelligunt in sensu distinctionis virtnalis. Plura de hoc vide infra d. 26. q. \ , ubi in Scholio mens Seraphici, collatis variis eiusdem locis, explicabitur. SufTiciat hic notare, non intelligi sub hoc nomine distinctionem stricte realem absolutam, sed m secundum dilTerentiam originis et habitudinis», i. e. « distincta est una ab alia non re essentiali, sed notionali », ut dicit Richard. ( hic q. 3.). Insuper constat, S. Doctorem interdum omnem distinctionem maiorem , quam quae est rationis rntiocinantis, no- minarc realem.

Deinde supposita hac duarum emanationum diHerentia , iterum quaeritur, quae sit ratio huius dilTerentiae, et cum plures assignari possint rationes, quae sit prima eiusdem ratio. In hac secunda quaeslione stat praecipua difficultas, quae tanta est , ut Aureolus cum Nominalibus temerilatis arguat eos qui hoc indagare praesumant. Etiam Augustinus cum Magistro ( hic in textu ) propriam circa hoc ignorantiam confitetur. Quid alii Scholastici circa hanc difncultatem doceant, paucis dicamus.

II. Praecipui doctores et antiqui et moderni eonveniunt in nonnullis assertionibus , in aliis dissident. Conveniimt (praeter Durand.) I . in hoc , quod radicalis ratio diversitatis huius ponenda sit in differenti ratione utriusque productionis, cum Filius producatur per modum inteltectus et naturae , Spiritus sanctus per modum voluntatis et liberalitatis. Hoc docet S. Bonav., supra d. 6. a. 1 . q. 2 , d. 10. a. 1 . q. 1 , hio et in fundam. et in ■corp. — Communiter theologi, praesertim post Conc. Florentinum, docent, harum emanationum principium quod esse personas producentes , principium vero quo proximum primae emanationis esse essentiam divinam cum intellectu, sive memoriam fecundam ( uti multi cum Seraphlco loquuntur); secundae vero principium quo esse eandem essentiam cum voluntate sive vo- Itmtatem fecundam.

2. Natura divina aeque formaliter et per se communicatur Spiritui sancto ac Filio. Licet huic positioni nonnulli contradicant , videtur esse certa doctrina , quam docet S. Bonav. prae- sertim d. 1 0. a. 1 . q. I . ad 3. Unde sequitur , radicem illius differentiae quaerendam esse in proprietate duplicis huius fecunditatis ( cfr. hic q. 2. ad 1. et 2. ).

3. Plures possunt et debent assignari differentiae harum emanationum : nempe differentia terminorum , sive personarum emanatarum , quae certe realiter distinguuntur ; differentia principiorim , tum quia generatio est ab uno, et spiratio a duobus (hic in 2. fundam. et corp. ), tum quia principium quo proximum est aliud et aliud ( 3. fundam.); denique est differentia in comparatione ad nos ( in corp. ), quia in secunda emanatione est aliquis specialis respectus ad creaturam secundum aptitudinem donabilitatis , de quo cfr. infra d. 1 8. q. 2. et S. Nec est controversia , utrum hae differentiae subsistant , sed quae earum sit prima ratio et quasi a priori.

III. Dissident vero theologi circa aliquas determinationes specialiores.

1 . Durandus cum nonnullis nullam aliam differentiam admittere videtur nisi hanc , quod generatio procedat ab uno, spi- ratio a duobus , quam sententiam merito S. Doctor cum communi impugnat.

2. Disputatur , utrum praeter differentias petitas quasi extrinsecus ( sive originaliter a suis principiis , i. e. personis pro- ducentibus , sive consequenter a suis terminis ) emanationes hae etiam intrinsecus et formatiter ( a priori ) differant se ipsis i. e. propriis ipsarum rationibus , analogo modo , sicut ultimae diflerentiae (v. g. rationale et iriationale) dilTerunt. Si hoc affirmatur, haec differentia dici debet prima et quasi formalis. Illud affirmat S. Doctor in corp. et ad 4. Consentiunt praeter alios Petr. a Tar. et Richard. a Med. et praecipue Scot., qui etiam addit : « differunt se totis ». Haec ultima particula explicatur a Scotistis in hoc sensu , quod duabus emanationibus non sit communis aliqua realitas per differentias contrahibilis , licet conveniant in conceptu communi entis et relationis ( Rada, Controv. U. a. 2 ; Macedo, Coll. 7. ditf. 2, qui acriter Scotum contra interpretationem ipsius, quam facit Caietanus, defendit). — S. Thomas in Summa (I. q. 27. a. i. ad 1.) concordat cum S. Bonaventura docendo , quod propriis ipsarum rationibus differant , quod idem est ac se ipsis differ^re , uti concedit Caietanus (ad hunc locum). Sed idem, de Potentia q. 1 0. a. 2. hanc sententiam non admittit; de alia vero, quod penes pnnapM distinguantur , sic iudicat : « Non sufficit, nisi aliud addatur » ; denique tertiam ponit , quod «; solus ordo processionum , qui attenditur secun-

- propositionis non sunt termini , sed emanaliones , quae , uti supra dictuni est, in Deo se ipsis differunt et sunt ratio disUnguendi. Unus alterve codex ut B 0 cum ed. 1 modo singu- Jari in divinis est ratio , sed non ita bene propter subiecti mutationem; simile dicas de lectione cod. bb in divinis sunt raliones.

quod sit jjcrsonalis , id est constituens pcrsoiiiun , cl c\ hoc habet quasi actum diflercntiae constitiilivae cl lormac propriac ipsius personae , cuius est operatio generationis et spiralionis ; et ideo non est inconveniens , quod secundum relationis ralionem i-elationes consequantur ipsas processiones et recipiant dif- ferentiam ab cis ; secundum autem quod sunt formae propriac ipsarum pcrsonarum , causcnt diflerentiam processionum ». Quomodo varia .Angelici dicla concilianda sint, dispulatur , et con- ferri potcst Caielanus ( ad q. 27. a, 4 ; q. .36. a. 2. ). Porro aliquae rationes S. Thomae impugnantur a Scoto , de quo cfr. Rada et Maccdo locis cilatis. Ceterum eadcm diHlcullas et quaedam differenlia opinionis inter Serapliicum -el Angclicum redit infra d. 27. p. I. q. 2, Ubi plura diccntur in Scholio de bac subtilissima materia.

3. Diversus modus loquendi est circa rationem propriam , cur proccssio per modum natarae differat ab alia per modum voluntatis. In prima secundum Bonaventuram (hic in corp.) est « emanatio per modum perfectae assimilationis « , et antea dicit, quod per illam procedat imago. Quae verba, si conferantur cum explicatione imaginis, quam dat d. 31. p. II. a. 1. q. 2, et cum dictis d. 10. a. 1. q. I. ad 2. 3, clare probant, Seraphicum consentire sententiao S. Thomae, qui (S. I. q. 27. a 4.) docet , in prima emanatione esse rationem similitudinis vi ipsius processionis , non in secunda. Hinc sequitur , falso attribui Seraphico sententiam , cui Richardus ( hic q. 3. ) , favere videtur , quod isla ratio quaerenda sit in hoc , quod Filius accipiat solummodo voluntatem fecundam, non naturam feoundam.

4. Disputatur, utrum dici queat, Spiritum sanctum procedcrc ncccssario qiiidcm, sed tamen libere , quod cum aliis dicil Sindis ri i'ii;ini S. Thomas dc Potent, q. 10. a. 2. ad -b, qui laiiHn ;iliis iii loris docct , procedere ?if/h(ra//to-, quamvis per moiliiiii M)liinl;iiis. Certe hoc vocabulum /«()«■« sumilur hic non in scnsu stricto et nunc communitor receiito , sed pro vohmtarie , quatenus non excludilnccessarium , ut iipiid pluri- mos antiquos Palres et doctores et etiam apud S. lionav., II. Scnt. d. 2.5. p. II. q. 2. Unde Rada ( Contr. 13.) et Maccdo ( Coll. 7. ) reclc probant , esse hic potius lilem de nomine.

5. Dispuliilnr, ulrum Verbum proccdat pcr actum dicendi, ut vult Scotus, cui favct Bonaventura, an ]ier actum intclligendi , uti docct S. Thomas cum suis. De hac controversia cfr. infra d. 27. p. II. q. I. et 3. cl Scholion.

IV. Sensus sriliilioiiis ad i. hic est. Licet hi actus notionales non habcaiil rssc ii sc ii cxlrinsecus distinclionem a suis principiis origiiialiliiis. i;iinrii inirinsece distinguuntur se ipsis. Neganda enim csi isla illalio ( « non tenet illud»), quod in esse ab alio orto non possit intrinsecus esse distinctio. Sic albedo et nigredo , licet sint ab aliis causis , diflerunt se ipsis. Ipse S. Doctor excmplum ponit ultimarum diflcrentiarum , quae se ipsis distinguuntur, « quamvis a gencrc orlum habciit». Gcnus cnim , quod iuxta .\ristotelicos in se potentia continet spccics et dillerentias, aliquo modp cst prindpium diflcrentiarum. In obicctione igitur commissa cst fallacia figurae dictionis , quia mutatum est genus unius causae , scil. eflicientis , in aliud genus, scil. formalis.

V. Praeter iam laudatos auctores cfr. Scot. , in ulroquc scripto hic q. unica. — B. Albert. , hic a. 1, et d. 11. a. 5. — Petr. a Tar., hic q. 2. a. 1. — Richard. a Med., hic q. 3. — jEgid. R., hic 1. princ. q. 2. — Ilenr. Gand. , S. a. 60. q. I. n. 36. et scq.

QUAESTIO IV.

Utrum Spiritus sanclus sit ingenitus.

Siipposita differentia generationis et processionis, quaeritur hic quarto , ulrum Spiritus sanctus sil ingenitus. Et quod sic, videtur:

1. Auetoritate Hieronymi, quam Magister ponit I in littera '.

2. Uem, hoc ipsum ostenditur ratone Hieronymi^: « Quia omne quod est, aut est ingenitum, aut genitum, aut faclum » ; sed Spiritus sanctus non est genitus, aut factus: ergo est ingenitus.

3. Item, negatio privativa cum constantia subiecti aequipollet termino privativo. Unde non par circa numerum idem est quod impar'; et sic, cum Spiritus sanctus genilus non sit, ergo est ingenitus.

4. Item , plus distat a ratione generationis Spiritus sanctus quam Pater; quia Pater generat, quamvis non generetur, Spiritus vero sanctus nec generat nec

ergo aeque vere privatur generatio a Spi-

ritu sancto ut a Patre: ergo, sicut Pater dicilur ingenitus. sic et Spiritus sanctus.

Contra: 1. Augustinus ad Orosium ■* dicit, quod -^rge- p™

° * p.irte neg.a-

« solus Pater est ingenitus » : ergo secundum hoc non li^"'convenit Spiritui sancto.

2. Item, ingenitus aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem. Si secundum rela- tionem, ergo est notio: ergo Spiritus sanctus habet duas notiones, et ita essent sex; quod est contra communem opinionem. Si secundum subslantiam: ergo pari ratione diceretur de Filio, cum illud quod secundum substantiam dicitur, conveniat tribus.

3. Item, cum divina essentia non sit genita, nec Spiritus sanctus sit genitus, nec Pater sit genitus, nec etiam aliquod istorum sit factum: ergo ratio ingenili secundum Hieronymura nmnibus convenit; quaeritur Quaesiio

ergo, quo modo differenter ^.

Quod loco Quia.

Respondeo: Dicendum, quod aliqui voluerunt^ '»iUf^i^^qj"'-distinguere de hoc nomine ingenitum, quod potest scribi per unum n, et sic tantum valet quantum increatum; vel per duo, et sic opponitur ei quod est genitum proprie dictuin. Sed haec distinctio, etsi vaepr.ibaiiir. leat apud (jraecos , non tamen valet apud Latinos , quia ingenitiim per duo n est vox non signiflcativa apud nos. Damascenus ^ autem assignat hanc differentiam in lingua sua, quia Graecus erat. Praeterea, non valel ad propositum; quia nihil quaeritur hic de ingenito, prout tantum valet quantum increatum, sed prout tatitum valet quantum non genitwn sive innascibile.

Et propterea aliter dicendum est, et breviter,

Disthiciio. quod ingenitum, uno modo pure accipitur privative,

scilicet quod non generatur^; et hoc modo dicitur

de Spiritu sanclo et de essentia.; alio modo, prout ' ingenitum tantum valet quantum non ens ab alio, ef a quo alii; et hoc modo dicit notionem solius ' Patris, quia dicit proprietatem et dignitatem in Patre. Et secundum primum sensum loquitur Hieronymus, secundum alium loquitur Augustinus. Unde autem i habeant ortum isti sensus, et quare innascibilis sit ! notio et non improcessibilis , infra dicetur =.

Ex his patet solutio contrarietatis; patent etiam i obiecla.

Quod ergo obiicitur, quod negatio cum constantia subiecti aequipollet termino privativo, verum est, i si sit mere * privativum ; sed illa ratio concludit solum de hoc nomine secundum quod privat, non secundum quod aliquid ponit.

Ad illud quod obiicitur, aut praedicat ' essentiam, ' aut relationem; dicendum, quod, secundum quod dicitur de essentia, solum privative sive negative tenetur. Et ideo non praedicat aliquid , sicut quando dicitur: essentia non generat. Cetera alia'* manifesta sunl.

./£

SCHOLIOK

I Haee quaestio orta csse videtur e.\ diverso niodo loquendi , quo in hac re SS. Doctores Augustinus et Hieronymus usi sunt. S. Bonav. duas istorum sententias apte conciliat. Plurima de ratione innascibilitatis habentur infra d. 28. per totani.

II. Quoad ordinem solutionum ad opposita notandum , quod verba in fine corporis : « patent obiecta » referuntur ad 1 . 2. 4.

DUBIA CmCA LITTERAM MAGISTRI.

DUB. I.

In praesenti distinctione sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de ratione Augustini, quam ponit ibi: Si Spiritus sanctus Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur; et videtur sua ratio magis ad oppositum quam ad propositum: ex hoc enim similior esset generationi in creaturis , quae est ex duobus.

Respondeo: Dicendum, quod quamvis similior sit quantum ad dualitatem producentium , non tamen quantum ad modum producendi posset esse similitudo, quia sic oporteret, quod altera personarum

esset principium passivum; quantum autem ad hoc nulla° potest esse similitudo.

DuB. n.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Ideni Spiritus sanctus procedit quomodo datus vel donum; quia videtur male dicere, quia cum non sit datus nisi ex tempore, videtur quod non procedat nisi ex tempore.

Respondeo: Sicut infra patebif, si intelligitur de processione temporali , datus dicit actutn ; si autem de aeterna, datvs dicit aptitudinem.

' In cod. V additur clicere sive.

quod minime factum est ; a-f£vvr)Tov autem , cum scribitur cum duplici vv , id indicare quod non est genitum.

quocl ingenitvm dicttur uno modo , prout aceipiiur primtive, scilicet pro eo quod non generatur.

quaeslionem sic: Spiritus sanctus est Deus, et non est Deus nascendo : ergo non Deus naturaliter : ergo adoptive. Et quod hoc argumentum sit bonum, videtur, quia quod inesl alicui naturaliter, inest ei a nativitate: ergo quod non inest a nativitate, non inest naturaliter: ergo' cum Spiritus sanctus non procedat ut natus, non inest ei esse Deum a nativilate: ergo non est Deus naturaliter.

Et est responsio Augustini ad hoc -, quod argumentum istud uon valet, nisi in eis quae gene- rantur, in aliis non. Et hoc patet, quia Adam erat homo natura, sicut unusquisque nostrum, et tamen ipse habuit per creationem , quod nos habemus per generationem ; sic Deus Pater communicat naturam suam Spiritui sancto per spirationem, sicut Filio per generationem.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Paler processionis eius est auctor. Videtur enim male di- cere , quia aut hoc quod est auctor dicit esse)itiam, aut notionem: non essentiam, quia tunc di- ceretur de Spiritu sancto; si notidnem, quaero, quani? non innascibilitatem, quia illa non dicit respectum ad processionem ; item, non generationem nec spirationem, quia nihil esset dictum, ut videtur. — Item quaeritur, utrmn Pater possit dici auclor generationis ? Et quod non, videtur, quia Pater dicitur auctor Filii , ergo , sicut supra dixit Hilarius et habetur distinctione nona', sensus est: id est genitor Filii, ergo tunc idem esset dicere , est auctor generationis, quod genitor.

Respondeo: Dicendum, quod auctor dicit in Patre fontalem plenitudinem, quia ipse non est ab

alio , sed alii ab ipso ; et inde dicit, ut credo. ean- Quia mdem notionem , quam dicit innascibilis , sed differenti modo : quia innascibilis dicit ' per privationem prioris, sed auctor dicit fecunditatera et plenitudinem re- spectu procedentium ab ipso, quam habet non aliunde; et ideo dicitur auclor ab aiictorilate. Auctoritas autem est in Patre, quia quod habet, ab aho non habet, et hoc est, quod est° innascibilis; et ita patet, quod potest dici auctor omnium personarum, quae sunt ab ipso. Ex his patet regponsio. Dico enim, quod dicit eandem notionem quam innascibilitas, sed alio modo. Ex hoc patet, quod nunquam dicitur Filius auctor spirationis, quamvis spiret, quia non habet a se, sed ab aho; unde auclor proprie dicitur principium alterius non ab aho °.

Dhb. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Distinguere inter illani generationem et istam processionem nescio. Videtur enim talis ignorantia esse peccatum, quia distinctio personarum de necessitate est fldei et salutis; sed qui ignorat ea quae sunt de necessitate fldei, damnabihter ignorat: ergo etc.

Respondeo : Dicendum , quod duplex ' est scire, scilicet si est et sieuti est. Scire si est; hoc modo certitudinaliter credere distinctionem de necessitate salutis est, large sumto seire. Scire autem sicuti est non pertinet ad statum meriti, sed praemii; et de hac scientia loquitur hic Magister et \ugustinus. Et nota, quod tria dicit: nescio quantum ad habitum scientiae; non valeo, quantum ad ingeniuni; non sufficio , quantum ad utrumque °.

DuB. VI.

Item obiicitur de hoc quod dicit: Appellatur I iiigenitus, non quidem in Scripturis , sed in con- I suetudine disputantium. Contra: Dionysius': «Non

' Scil. denuo vei insUtnleT guaerenti, cur Spiritus sanctus no7i diceretur Filius , cum de Patris esset substantia. Verba ex lit. Magislri , c. 3. Cfr. August. , II. contra Maximin. c. 14.

distinctione nona.

* Supple : notionem ; quani suppletionem non altendendo

quia hoc solum Patri convenit; ideo Pater dici potcst auctor generationis ct processionis. Idem infra d. 27. p. I. q. 2. ad 3. fusius exponitur , ubi inter alia S. Doctor haec dicit : Quoniam

igitur ratio primitatis in aliquo generc est ratio principiati in illo , ideo quia Pater est primum respectu emanationis , generationis et processionis , generat et spirat. Cfr. etiam d. 2. q. 2, d. 9. dub. 11, et d. 13. p. 2. dub. 6. — Quomodo Pater possit dici auetor explicatur et a S. Fulgentio, Fragment. 35. (ed. Migne; Patrol. Lat. tom. 65. col. 822.), ubi ait: Deus quippe Pater non est auctor Trinitatis , sed auctor est Filii et Spiritus sancti , in eo quod de illo natus est Filius et de illo procedil Spiritus sanctus. Nam quisquis recte intelligit auctoris vocabulum , relationis nomen inveniet , non naturae. Auctor enim nemo esse dicitur sibi , sed alteri : unde non ad se ipsum, sed ad alterum auctor veraciter nuncupatur. Nemo autem quolibet relativo nomine sic potest ad suam sicut ad alterius referri personam... Deum ilaque Patrem non totius Trinitatis, sed Filii et Spiritus sancti fatemur auctorem : de quo habet et unigenitus Filius aeternae nativilatis , et Spiritus sanctus aeternae processionis originem.

' Ed. 1 dupliciier.

* De hac ultima divisione vide supra d. I . a. I . q. I . fundam. 3.

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 13, Art. 1, Q. 2Dist. 13, Dubia