← Back to Distinction 22

Dist. 22, Divisio Textus

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 22

Textus Latinus

DIST. XXII. DIVISIO TEXTUS.

unum magiium, quia non parlicipatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo. Ita et de bonitate et aeternitate et omnipotentia Dei dicendum est et de omnibus omnino.quae de Deo possunt pronuntiari substantialiter, quibus ad se ipsum dicitur, non translative ac per similitudinem, sed proprie, si tamen de illo proprie EpiiogQs. aliquid ore hominis dici potest' ». Ecce aperte docuit, quod nomina unilatem divinae maiestatis significantia et

ad se dicuntur de Deo, id est sine relatione, et de omnibus personis communiter et de singulis divisim dicuntur nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur. Illa vero nomina, quae proprie ad singulas pertinent personas, relative, non substantiaiiter dicuntur. «Quod enira proprie singula in Trinitate persona dlcitur, ut ait Augustiuus in eodem S nullo modo ad se ipsam, sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur: et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est».

COMMENTARIUS IN DISTINCTIONEM XXII.

De fide Trinitatis, quatenus credita et intellecta per catholicos sermones exprimilur, et quidem de nominibus divinis in generali.

Post praedicta disserendum nohis videtur de nominum diversitate.

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de sacra Trinitate, secundum quod catholice credilur et intelligitur. In hac parte agit de ea, secundimi quod credita et intellecta per catholicos sermones exprimitur. Unde, sicut ipse Magister dicit in littera, intendit hic agere de nominum divinorum diversitate. Et haec pars hahet duas partes. In prima parte determinat ' de nominibus divinis in generali ; in secunda in speciali, et hoc dislinctione vigesima tertia: Praedictis tamen adiiciendum est, quod cum omnia nomina etc.

Prima pars dividitur in duas. In prima parte ponit Magister multiplices nominum divinorum differentias; in secunda omnes reducit ad duas, secun- dum iliud Boelhii in libro Divisionum^, quod omnis divisio est bimembris vel ad bimembrem reducilii-

lis, et hoc ibi: Sciend.um estigitur, quod illa quae proprie pertinent.

Item, prima pars dividitur in duas. In prima ponit Magister differentias nominum divinorum secundum Augustinum et secundum Ambrosium. In se- cunda ad maiorem explanationem superaddit ahas tres differentias, ibi, secundo capitulo^: His adiiciendum est, quaedam nomina etiam esse etc.

Similiter secunda pars, in qua reducit haec raembra ad duo, habet duas partes \ In prima ostendit, quod nomina in divinis quaedam dicuntur rela- tive , et haec pertinent ad personas ; quaedam ad se , et haec dicuntur de omnibus simul. In secunda ostendit, hoc esse verum, ibi: Dcus enim non est ma- gnus ea magnitudine.

TRACT.^TIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam eorum quae in hac parte dicuntur de nominibus divinis, quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum Deus sit nominabilis.

Secundo, utrum uno^ solo nomine, vel pluribus debeat nominari.

Tertio, supposito quod plura sint nomina divina, quaeritur, utrum omnia dicantur translative, aut" etiam quaedam dicantur proprie.

Quarto, utrum nomina dicta de Deo dkantur secundum substantiam, an etiam aliquo' alio modo.

' Ex eodem loc. cit. c. 10. n. II.

ARTICULUS UNIGUS. De nominibus divinis.

QUAESTIO I.

Utrwm Deus sit nominabilis.

Circa prinium, quod Deus sit innominabilis, ostenditur auctoritatihm et rationibus. Auctoritatibus sic:

1. Dionysius de Divinis Nominibus': « Deum ne- ■ que dicere neque intelligere possibile est» . Et iterum:

• Dei neque nomen est neque verbum neque ratio neque opinio neque phantasia » : ergo Deus est omnino innominabilis.

2. Item, Philosophus in libro de Causis': «Prima causa superior est omni narratione » ; sed quod est superius omni narratione est inenarrabile , et omne tale innominabile: ergo etc.

3. Item, ratione ostenditur sic: »tomen proportionem et similitudinem aliquam habet ad nomina- tum, ut vox ad significatum; sed Deus est inflnitus omnino , vox autem omnis finita : ergo cum nulla sit proportio', nulla per vocem erit expressio: ergo nec nominatio.

4. Item, omne nomen imponitur a forma aliqua ' ; sed in Deo non est ponere certam formam; unde Augustinus ' : « Deus , qui omnem formam subterftigit, intellectui pervius esse non potest » : ergo etc.

5. Item, onine nomen significat substantiam cum qualitate °; sed in Deo est substantia mera sine quantitate et qualitate: ergo non contingit Deum signifi- care per nomen.

6. Item, quod nec ' per pronomen. Pronomen enim non habet significationem determinatam nisi per demonstrationem vel relationem °. Demonstratio autem fit mediantibus accidentibus, quae possunl oculis conspici; sed haec non sunt in Deo: ergo videtur, quod Dei neque sit nomen, neque pronomen.

Contra: i. In Psalmo': Dominus nomen illi. Etiterum'": Quam admirabile est nomen tuum in universa terra: ergo Deus habet nomen.

2. Item, Dionysius fecit librum de divinis noniinibus : aut ergo Deus est nominabilis , aut scientia ibi tradita cassa" est et inutilis.

3. Item, ratione videtur: quia omne quod se exprimit verbo , potest se exprimere signo verbi ; sed signum verbi est vox '' : ergo cum Deus se suo verbo exprimat, potest exprimi voce; sed quod potest voce exprimi, potest nominari: ergo etc.

que in vocibus est.

' Alanus ab Insulis, Theolog. regulae, reg. 17. ait: Cum omne nomen sccundum primam institutionem datum sit a proprietate sive a forma, unde Boethius ait: Rebus ex materia formaque constantibus solus humanus animus exstitit, qui prout voluit, nomina rebus impressit etc.

Quidquid enim loco capitur, circumscribitur. Forma circumscribitur finibus , habet metas , unde et quousque sit. Deinde quod loco capitur et mole quadam et spatio distenditur, minus est in parte , quam in toto. Faciat Deus , ut intelligatis.

* Priscian. , II. Grammat. c. 5. ait de nomine : Nomen quafi notamen, quod hoc nomine notamus uniuscuiusque substantiae qualitatem. Plura de hoc vide apud Scotum , Grammat. speculativa c. 8. — Mox in cod. Z omittitur quantitate el. In flne

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 22