← Back to Distinction 22

Dist. 22

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 22

Textus Latinus

DIST. XXII. ART. UNICDS QUAEST. t.

(

4. Item , quod contingit intelligere contingit significare sive enuntiare; sed contingit Deum a nobis cognosci ; hoc eertum est et supra probatum ^ : ergo etc.

5. Item, quod contingit laudare contingit et nominare; sed Deum contingit laudare, immo ipse est' summe laudabilisr ergo et nominabilis.

Deus esl nominabilis , sicut esl intelligibilis , non quidem perfecte, sed imperfecte.

Respondeo: Dicendum, quod sicut intelligere e (licitur dupliciter , sic ^ effabile et nominabile. Uno -enim modo intelligere dicitur per perfectam comprehensionem ; alio modo per semiplenam cognitio- nem. Sic ' effabile dupliciter dicitur : uno modo per perfectam expressionetn, alio modo per semiplcnam narrationem. Sic etiam nominabile.

Si dicatur effabile sive nominabile secundum perfectionem expressionis , sic dicendum, quod sicut . Deus sibi soli est intelligibilis, sic sibi soli est effabilis et nominabilis, non "■ alio nomine, quam ipse sit, nec alio verbo, quam ipse sit; et sicut nobis est incomprehensibilis, ita et ineffabilis, ita etiam et innominabilis ; et per hunc modum loquitur Dionysius et Philosophus.

Si vero dicatur effabile et nominabile secundum qualemcumque narrationem " , sic, quemadmodum a.Deus est nobis cognoscibilis, ita et effabihs et nominabilis; et qui melius cognoscit melius effatur et melius nominat el expressius. Unde expressius nominat fidelis quam infidelis", et scriptura, quae fldei suffragatur, ut sacra Scriptura, quam ratio vel philosophia. Et hoc modo procedunt rationes et aucto- ritates ad secundam partem.

1. 2. Ad illud ergo quod ' obiicitur de Dio- ^ nysio et Philosopho, iam patet responsio per hoc quod loquuntur de nominatione, in qua est perfecta expressio.

3. Ad illud quod obiicitur, quod vox in nomine ' est proportionabilis verbo interiori sive significato; dicendum, quod hoc intelligitur de nominatione, quae totam rei significationem includit; aliter non habet veritatem, nisi intelligatur esse proportio ad rem sub ratione cognoscibilis; et sic potest esse nominabilis. Quamvis enim Deus sit infinitus , tamen finite cognoscitur a nobis.

4. Ad illud quod obiicilur, quod Deus non habet formam; dicendum, quod non habet formam perviam nostro intellectui, cuiusmodi est forma, cuius est'° imago in seusu; habet tamen formam, quia ipse est forma, quae est ratio cognoscendi, quam ^' etsi nos non cognoscimus in se , ipse cognoscit se in se , et nos eum in forma creata. Unde a forma creata nos nomina imponimus , quam intelligimus et videmus.

5. Ad illud quod obiicitur, quod nomen significat substanfiam et qualitatem; dicendum, quod substantia et qualitas non accipiuntur ibi '^ proprie, sed communiter; substantia dicitur^itod cognoscitur, qualitas dicitur quo cognoscitur '", et hoc per modum quietis; et hoc dico propter verbum et participium et adverbium, quod est dispositio verbi. Et quoniam in creaturis, ut plurimum differt quod cognoscitur et quo , ideo nomen in creaturis ut plurimum haec '* importat per diversitatem. In Deo vero idem est cognitum et ratio cognoscendi quantum est de se: ideo significat nomen divinum illa duo per indifferentiam secundum rem; et ita salvatur ibi ratio substantiae et quafitatis, ut congruit nomini".

qualitatem.

QU.^ESTIO II.

Utnim Dem habeat unum solum nonwn, an plura.

Secundo quaeritur, utruni Deus habeat unum solum nomen, an plura. Et quod plura, videtur:

1. Aitctoritate Scripturae, quae ipsum diversis nominibus appeliat. Exodi sexto ' : Nomen meum rnagnum Adonai non indicavi eis. Exodi decimo quinto^: Omnipotens nomen eius. Et Psalmo': Dominus nomen illi. Si ergo isla sunl diversa nomina, patet auctoritate Scripturae, quod Deus habet plura nomina.

2. Item, Dionysius in Hbro de Divinis Nominibus * plura assignat nomina Dei; Ambrosius similiter in libro de Trinitate ° , et Magister similiter in littera.

3. Item, hoc ipsura ratione videtur; quia nuUum nomen sufficienter exprimit esse divinum nec in se nec in comparatione ad nostrum " intellectum. Quod patet, quia oranis perfectio et est et intelligitur esse in Deo; et nuilum nomen exprimit omnis conditionis

perfectionera : ergo cum non possit fieri per unura, indigemus pluribus.

4. Item , illud in quo res conveniunt et in quo differunt, aut necesse est pluribus nominibus ' dicere, aul necesse est unum aequivocari; sed aequivocatio generat ambiguitatem et toUenda est: ergo congruum est diversis exprimere norainibus. Cum ergo in divinis sit comraune et propriura et hoc in pluribus, necesse est, plura nomina esse.

b. Item, quamvis una sit priraa veritas ', taraen articuli fidei sunt raulti: si ergo fides de Deo raultos articulos credit, et quod corde creditur ad iusti- tiam oportet ore confiteri ad salutem " , multos potest et debet articulos ore confiteri; sed multi articuli uno nomine non expresse et explicite expriraun- tur: ergo oportet habere plura nomina.

Contra: 1. Hilarius": « Non serraoni res, sed Ad opposi-

Vers. 3.

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 22, Divisio TextusDist. 22, Art. 1, Q. 2