Dist. 9, Divisio Textus
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 9
DIST. IX. DIVISIO TEXTUS.
si gignenli est inflnitum gignere, et nascenti etiam est inflnitum nasci. Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii et generationem Dei Patris nec ratio ' nec sensus admittit, quia et in generatiorie nativitas est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est: utrumque ergo sine intervallo sui est».
Cap. V.
De obiectionibm haerelicorum nitentium probare , Filium non esse coaetei-num Palri.
«Sed inquiet haereticus: omne quod natum est, non fuit semper, quia in id natum est, ut esset. Nemo ambigit, quin ea'' quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasci, quod
semper non fuit, aliud ex eo natum esse, quod semper est. Ibi nec semper fuit, qui pater est, nec sem- per pater est; et qui non semper pater est, non semper geauit. Ubi autem semper pater est, semper fllius est, Quod si semper Deo Patri proprium est , quod semper est Pater, necesse est, semper Filio proprium esse, quod semper est Filius. Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram , ut non fuerit semper cui proprium est, semper esse quod natum est^? Natum ergo unigenitum Deum confltemur, sed natum ante tempora, nec ante esse quam natum, nec ante natum quara esse; quia nasci quod erat, iam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Hoc autem humanum sensum et intelligentiam mundi excedit. Non hoc capit ratio humanae inteliigentiae , sed prudentiae fldelis pro-
COMMENTARIUS IN DISTINCTIONEM IX.
De proprietatibiis, quae respiciunt personas, et quidem de emanatione generationis. Nimc ad distinctionem personarum accedamus etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de proprietatibus , quae respiciunt essenliam. Hic agit de his, quae respiciunt personas ; el haec pars habet duas partes. Quia enim distinctio personarum attenditur secundum duplicem emanationem, scilicet generationis et processionis, ideo primo agit de generatione, secundo vero de processione, infra distinctione decima : Nunc vero post Filii aeternitatem de Spiritu sancto etc.
Item, prima pars habet duas partes: in prima ostendit, quid de generatione Filii est sentiendum, secundo ex incidenti, quo sermone est ipsa exprimenda , ibi : Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre etc.
Prima iterum pars habet quatuor partes '. Primo proponit veritatem, quae est a catholicis retinenda, scilicet quod generans et genitus sunt per generationem distincti et coaeterni , ita quod generatio est distinctiva et aeterna. In secunda contra hoc opponit per oppositionem haereticorum , ibi: Sed contra hoc inquit haereticus. In tertia determinat, contra arguendo per rationes catholicorum Doctorum Augustini et Ambrosii, ibi: Qui hoc dicit non intelligit , etiam natum esse etc. In quarta et
ultima respondet , compescendo inquisitionem superfluam haereticorum et etiam catholicorum superbo- rum, ibi: Sed quaeris a me, inquit Amhrosius, ubi ostendit quod imperscrutabile ^ est sacramentum generationis.
Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre etc. Haec est secunda pars huius distinctionis, in qua Magister determinat, quo sermone generationis aeternitas congruentius exprimatur ; et haec pars habet quatupr partes. In prima ponit doctorum apparentem controversiam. Nam quidam dicunt, eam debere exprimi per verba ' praeteriti temporis, alii, per verba praesentis. In secunda praedictam controversiam reducit ad concordantiain , ibi: Sed ne tanti auctores in re tanta sibi contradicere videantur. In tertia per verba Hilarii confirmat re- sponsionem suam , ne videatur dictis Origenis inniti, ibi: Hilarius quoque dicit, Filium nasci ex Patre etc. In quarta concludit summatim, quid dicen- dum sit^ sive quoraodo loquendum et quomodo etiam de generatione aeterna sentiendum, ibi: Dicamus ergo Filiuwi natum de Patre, ubi conflrmat veritatem per auctoritatem Hilarii, per quam eliam solvit obiectionem haeretici.
Secundo, dato quod sic, utrum generatio in divinis sit ' personarum distinctiva.
Tertio quaeritur, utrum illa generatiosit aeterna.
Quarlo et ultimo quaeritur, utrum illa generatio sit terminata.
ARTICULUS UNICUS.
De generationo in QUAESTIO I.
Utruni in divinis generatio ponenda sit.
Circa primum, quod generatio sit in divinis, ostenditur^:
1. Primo a minori. Multo fortius debet esse generatio in eo qui generationem aliis tribuit, quain in his quae recipiunt; sed generatio est in creaturis: ergo et in Deo qui tribuit. Et hoc est quod dicitur Isaiae ultimo^: Si ego generationem aliis Irihuo , sterilis ero ? dicit Dominus, quasi dicat, non.
2. Item, ostenditur illud idem a. posteriori. Per prius enim est paternitas in Deo quam in creatura; sed paternitas et generatio vere est in creatura: ergo et in Deo. Quod prius sit ibi , dicit Apostolus ad Ephesios tertio^: Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur.
3. Item, ostenditur hoc ipsum a simili, quia omne quod perfectionis est, attribuendum est Deo, in quo est summa omnis perfectionis ; sed generatio est perfectionis in creatura, ut vult Philosophus% quia «perfectum est quod potest generare quale ipsum est»: ergo etc.
4. Item , illud idem ostenditur alia ratione sic ^ : divina natura est summe bona et actualissima: ergo summe potest et vult se communicare; sed prima et summa ratio communicandi est in generatione : ergo necesse est in divinis ponere gene- rationem.
CoNTRA : 1 . Generatio in creaturis aut est per- m , fectionis , aut impe^'fectionis. Si perfectionis , tunc ergo, cum substantiae spirituales et incorporales sint nobilissimae , debet in eis generatio esse: ergo cum non sit in eis , non est nobilitatis ; sed quod non est nobilitatis non est in Deo: ergo etc.
2. Item , ubi est generatio , ibi est variatio ; generatio enlm est species motus , et inter omnes spe- cies motus maior est variatio in motu secundmn substantiam, quia est entis in potentia, minor in motu secundum locum ' : ergo cum in Deo non sit variatio nec aliqua species motus, etiam illa quae minima est, ut loci mutatio: ergo nec generatio.
3. Item, ubi est generatio, ibi est corruptio, unde Philosophus ' dicit , quod >< propter longe stare a principio reliquo modo complevit esse Deus, continuam in his faciens generationem » ; et huiusmodi signum est, quod sola corruptibilia generant et generantur in creaturis; sed in Deo nulla cadit cor- ruptio: ergo nec generatio.
4. Item, ubi est generatio, ibi est» nutritio; unde ad tot et plures se extendit vis nutritiva quam generativa; sed in Deo non est vis nutritiva: ergo nec generativa, ergo nec nutritio, nec generatio: ergo generatio non est in divinis.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]