Dist. 9, Dubia
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 9
DIST. IX. DUBIA.
et esse coniunctissimum principio productivo, ut in sui actualitate existenti, quia ipse Filius est purus ' actus; omnino idem est in ipso nasci et natum esse; et ideo semper nascitur et semper est natus et semper est, nec unquam desinit nec cessat generari, nec Pater generare.
Cum ergo quaeritur, an generatio Filii sit ter-
minata, distinguendum est, quia terminatum aut
conciusio 1. excludit imperfectionem; et sic generatio Filii est
terminata, quia perfecta, cum simul sint ', immo idem
sit generari et generatum esse. Si vero excludat diir
conctasio -2. rationem , falsa est , quia semper durat.
Concedo ergo, quod getieratio Filii est interminata ratione desitionis, quia nunquam desinit gene- rari, sicut probant rationes ad secundam partem adductae.
1 . Ad illud ' quod obiicitur in contrarium , quod soiuiio ar- Qui semper nascitur nunquam est natus; dicendum,
gumentorum t i ^ _
pro parie af- quod verum est in illa generatione, m qua diliert
nasci et natum esse; sed non talis est generatio divina. Attamen quia generatio divina intelligitur per generationem creatam, et in creaturis de perfecte nato non dicitur nasci, sed natum esse: ideo vult Augustinus \ quod melius dicitur Filius natus esse, quia intelligibilius est, non quia ei non conveniat nasci.
2. 3. Ad illud quod obiicitur, -quod produci terminatur ad productum esse, et similiter, nobilius est generatum esse quam generari; dicendum, quod omnia ista tantum ibi habent locum, ubi differt generari et generatum esse. In illa ' autem generatione locum non habent.
4. Ad illud quod ultirao obiicitur, in generatione, quae semper est in generando etc. ; solvendum est per interempUonem ; non enim est verum , quod generatio semper ens "^ semper de novo aliquid producat, quia radius semper oritur a sole, nec tamen semper iteratur nec succedit, sed a sua origine continuatur in esse.
iCHOLION.
I. In quaestione praecedenti probatum est, quod generatio Filii non habet initium. ; hic quaeritur , ulrum habeat terminum , sive utrum sit terminata. Et cuni vocabulum terminata habeat duplicem sensum , quatenus excludit aut imperfectionem aut durationem , quaestio haec etiam duplici eonclusione resolvitur. — Triplex distinctio in principio responsionis satis noti- bilis est.
II. De ipsa quaestione cfr. hic dub. 8. — Alex. Hal. , S. p. I. q. 42. m. S. a. 2. — Scot. , hic q. unic. od 3. — _S. Thom., hic q. 2. a. 2 ; S. I. q. 42. a. 2. ad 4. — B. Albert. , hic a. 19; S. p. I. ir. 7. q. 30. m. 4. particula 1. — Petr. a Tar. , hic q. 4. a. i . 2. — Richard. a Med. , hic a. 2. q. 2 ; a. 3. q. 1 . 2. — /Kgid. R. , hic 2. princ. q. 3. — Henr. Gand. , S. a. 54. q. 3. n. 70. — Durand. , hic q. 4.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
DUB. I.
In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicitur: Non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter etc. Videtur enim falsum quod dicitur, quia bene sequitur: Petrus est albus homo, ergo est animal album, quia idem significat albus et album : ergo pari ratione , quia idem significat ' alius et aliud, sequitur: esl alius, ergo est aliud ens. Si tu dieas , quod non esl simile de hoc nomine alius et de hoc nomine em^; contra: bene sequitur: est ahus homo, ergo est aliud animal: ergo a simili illud sequitur.
Respondeo : Dicendum , quod quia in Deo est soiuUo i. singularis alietas, quia alietas est suppositi cum omnimoda unitate naturae: ideo singulari modo oportet exprimi. Et quoniam masculinum genus impnrtat quandam distinctionem vel discretionem ° , ideo respicit personam; sed neutrum propter indistinctionem respicit naturam: et ideo alius impor- tat alietalem in persona , aliud '" in natura , et ideo in divinis non idem significant.
Posset etiam dici, quod in ci'ea'ui'is aliud si-soiuiioa. gnificat", cum dico: iste est alius ab illo, et aliud, cum dico: est aliud; et unum sequitur ad aliud. Non sic in divinis; et non est simile de albo, quia album imponitur a forma speciali , quae est albedo.
Respondeo: Dicendum, quod nomen significans subsiantia substantiam in divinis reperitur secundum triplicem piiciier si- modum. Quoddam enim significat' substantiam et
gnificatur. , , . i ^ ■
per modum substantiae , ut nomen substantivum , ut Deus ; et tale nullo modo plurificatur nec dicitur pluraliter, sive sit substantivum, sive substantivatura; ut^ hoc nomen aeternus; sic accipitur in Sym- bolo. Quaedam signiticant substantiam per modum adiacentiae, sicut nomina adiectiva adiective retenta *; et talia, quia trahunt numerum a substantivis , dicuntur plurahter, et de genere talium sunt verba et participia. Alia sunt nomina, quae important substantiam in adiacentia, connotando intra relationem mutuam, qualia sunt coaeterni^ ; et talia ex duplici causa possunt dici pluraliter, tum ratione consignificationis sive modi significandi , tum ratione connotationis. Et sic patet, quod nulla est con- tradictio.
Quod ° autem oblicitur , quod pluralis numerus plurificat formam; dicendum, quod hoc non est verum in adiectivis '.
DUB. III.
Qui hoc dicit, non intelligit, natum esse etc.
Hic ponit Magister quatuor rationes demonstrantes ,
Baiioiies 4. Filium coaeternum Patri, et ita argumentum ,\rii
traTrTum™" non valere * : FiUus est natus, ergo non est ae-
ternus.
Prima sumta est a.simili et est talis: splendor Ratio 1. est eiusdem durationis cum igne sive aequalis, et
tamen est generatus ab igne : ergo multo fortius , cum Filius sit splendor Patris', quamvis ab ipso generetur, erit ei coaeternus: ergo conclusio praedictae rationis est falsa, et illa consequentia est in- terimenda: si natus est, erat quando non erat. Sed contra: Si emanatio procedens a Deo est ei coaeterna, sieut emanatio procedens a creatura est ei coaequaeva '" : ergo cum res exierint a Deo, videtur quod ab aeterno.
Respondeo: Dicendum, quod egressus splendoris" a luce vel igne est egressus connaturalis ; el talis est egressus Filii a Patre, non autem egressus crealurae a Creatore, immo est voluntarius; et argumentum est bonum in proposito.
Item, si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus Ka''o s. etsapientia. Haec est secunda ratio Augustini: Filius Dei est virtus et sapientia: ergo si non est aeternus, aliquando fuit Deus sine virtute et sapientia; sed hoc est impossibile: ergo etc. Sed contra hanc rationem sic obiicitur: si enim sequitur: si Pater non habet sapientiam genitam, non est sapiens, videtur quod sit sapiens sapientia genita, quod expresse negat Augustinus in sexto de Trinitate '-.
Respondeo: Augustinus istam rationem redarguit in sexto de Trinitate ", ostendens, illam procedere ex malo intellectu verbi; attamen, quia Magister adducit eam, potest dici , quod ratio valet , non quia Pater sit sapiens Filio, qui est sapientia genita, sed quia eadem '* esl sapientia genita et ingenita; et ita, si una incipit, et alia.
Eidem quoque Arianicae quaestioni. Haec est Rai>o 3. tertia ratio quam adducit, et est Ambrosii, sumta ab auctoritate Isaiae : Anle nie non est Deus , et post me non erit: ergo nec Pater ante Filium, nec Filius post Patrem. Sed contra: In divinis personis est ordo; sed ordo non est nisi prioris ad poslerius: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut infra patebit '^ non est ibi ordo durationis, quo alter est prior altero, sed ordo originis, quo alter ex altero.
Jnvicem enim in se, Pater in Filio, et Filius Raiio 4.
■ Unus alterque cod. ut PQ ergo loco et.
Respondeo: Aliqui volunt dicere, quod ista ratio valet, quia generatio est de substantia generantis; et ideo si incipit generare, substantia mutatur. Sed hoc non videtur, quia generatio in divinis non dicit motum. Alii dicunt, quod quia genitus est consubstan- tialis gignenti, si mutatur genitus, et gignens; sed genitus mutatur , si de novo generatur : ergo et generans per consequens. Alius modiis dicendi est, quod paternitas veram dicit habitudinem in Patre, non sic creatio vel dominatio; et ideo paternitas adveniens ' mutat , non sic dominatio.
Sed nulla praedictarum rationum * dat vigorem
. huic rationi contra haereticos, quia haereticus dicebat, quod Filius non erat coaeternus, ac per hoc nec consubstantialis , nec idem in substantia. Propter hoc
. notandum , quod praedicta ratio bona est contra haereticum , facta eius suppositione ; quia haereticus di- cebat Patrem et Filium differentes in substantia et natura, sicut in generatione carnali. Pari ratione contra eum dicit Ambrosius: cum ita sit, quod Paler iste^ mutetur accessione generationis , qui generat alium in substantia; et in divinis similiter Pater generat alium in substantia: ergo accessione generatio- uis mutatur, ut ° iste.
Quocumque tamen modo dicatur, non est ma- •gnura periculum, quia non omnia argumenta, quae flunt ad veritatem, sunt necessaria'.
DuB. IV.
Itera quaeritur de hoc quod dicit: Vox silet non mea tantum , sed et Angelorum. Videtur enim male dicere Angelorum, quia vox non est nisi habentium organa et respirationem; sed Angeli haec non habent. Si dicas, quod habent voces spirituales, non prolatas, sicut dicit Damascenus ', quod tradant sibi intel-
ligentias suas sine voce prolatas; quaero, quae sit QaaMUoii necessitas vocis spiritualis, et quis modus loquendi, et quis modus audiendi?
Respondeo: Breviter hic dicendum est — quia hoc extra principale proposilum est quantum ad partem istam — quod necessitas est locutionis ' ; quia '-'i':"''»* sicut unicuique naturae rationali data est voluntas cessana. libera, sic conscientia secreta. Unde sicut non potest aliquis voluntatem alterius in aliud vertere, sed solum inducere, nisi ipsa se inclinet, praeter solum Deum , in cuius manu sunt corda hominum : ita nemo potest " conceptiones alterius cognoscere, sed solum coniicere, praeter Deum, nisi ipsa intelligentia exprimat; et ipsa expressio locutio nuncupatur. Ratio au- tem huius est, quia solus Deus format mentem et ' quantum ad intellectum et quantum ad affectum; et modus loquendi similis est modo addiscendi. Sicut enim nos per sensum addiscimus, ita quod species per interiorem sensum pervenit ad intellectum, sic exprimimus; quia verbum cogitationis internae unitur voci " in excogitatione et postmodum voci sensibili in pronuntiatione , et ex hoc fit expressio in actu. Angelus autem unica virtute facit quod nos pluribus. "'J?,"^^'' Unde Angelus, sicut per applicationem speciei innatae ad ipsum cognoscibile ipsum cognoscit, sic ordinando speciem innatam ad alium Angelum cognoscentem, conceptus suos aperit; similiter alius mutua conversione recipit; et sic unus loquitur, alter audit. Si- mile est de duobus speculis sibi oppositis, si voluntarie possent abscondere aliis et offerre '° quae in se relucent.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Dicamus ergo verius , semper natus; et ratio sua est, nt Deus aeternus et perfectus valeat designari. Sed contra hoc est, quod inter omnia tempora praesens maiorem convenientiam habet cum aeternitate; quia verius dicitur est de Deo, quam fiiit et erit, sicut exponit Augustinus, sicut habitum est in praecedenti distinctione ". Et ratio huius est, quia praesens dicit ens in actu, alia tempora non.
quarepraete-^ „ , . . - ■ r^ .
nio uumiir. intervalluni vel termmum: ideo sacri Doctores, ut ora
haereticorum obstruerent, eam" per verbum praete-
riti temporis, quod semper significat ut praeteritum,
et ita nunquam habere principium, expresserunt.
Alia ratio est, quia nns generationem divinam
.Miaraiio. manuductione quadam intelligimus per generationem,
quae circa nos est; et quia videmus in hac geiieratione,
quia genitus, dum generatur, est imperfectus, necre-
derepossetahquis, quod Dei Filius esset imperfectus
semper ', ideo decreverunt dici semper genitus.
Dicendum ergo, quod quantum est ex parte rei,
uitcrior ex- aeque vere ac proprie dicitur unum, sicut reliquum.
'"""'' Quod vero dicit Gregorius, dicit quantum ad maio-
■ rem fldei explanationem , ne error habeat locum; et
■ sic exponit Magister^ Magis ergo convenit dicere:
semper genilus, quam semper generatur. Nec est
simile de hoc verbo est et fuit; quia hoc verbum
est significat per modum quietis, et ideo esse, dum
est, perfeclum est; sed hoc verbum i/eneran" penes
haec inferiora per modum fieri; et ° quia in pluribus
hoc verum est, quod aliquid, dum fit, non habet
esse perfectum , ideo non est simile secundum ratio-
nem intelligentiae.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego hodie genui te, quia potest intelligi de die , quo ex matre iiatus est; sed hoc nihil videtur valere, quia secundum hanc generationem non habuit patrem, sed tantum matrem '.
Respondeo: Dicendum, quod illud verbum intelligendum est causaliter; secundum enim generationem ex; matre dicitur genuisse, quia fecit generari. Similis
est exposilio super illud Matthaei tertio": Potens est de kvpidihus illis suscilare filios Abrahae; Glossa: « In huius rei testimonium Deus de Sara genuit fllium, id est, fecit generari ».
DuB. VII.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit Origenes: Splendor autem non semel nascitur el desinit. Contra: si hoc simile rectum est, videtur quod Filius non semel nascatur: ergo quaeritur, quare magis generatio Filii assimilatur splendori quam aliis rebus, maxime cum non generetur a luce splendor nisi ad praesentiam corporis obiecti? Et praeterea, Filius dicitur lux"; non ergo splendor lucis.
Respondeo : Dicendum , quod generatio Filii habet in se perfectam conformitatem , coaeternitatem tres cmiC- et aequalitatem "; et quia in creatura una simul haec non possumus invenire, ideo capimus ex multis, et ideo multas illi assimilamus. Quantum ergo ad con- /brmitotem simihsestgenerationi verbi", quod est proles perfecte repraesentans illum , a quo est. Quantum ad coaeternitatem similis est egressui splendoris a luce, in quo est coaevitas '-, propter lucis actualitatem. Quantum ad aequalitatem similis est generationi viventis ex vivente, qui generat sibi aequale " omnino; et sic diversimode comparatur a Sanctis. Comparat igitur Origenes ad egressum splendoris, non quantum ad iterationis assimilationem , sed quantum ad pinvationem intermissionis sive interpolationis.
Et nola, quod differunt splendor, radius et lu- Diireront
... . „ . - , . spleiidor, ra-
men, cum omnia dicant influentiam a lummoso: quiatiius, iiunen. radius dicit emissionem secundum diametralem distantiam; lumen, secundum circumferentiam, utrum- que'* tamen in profundumtransparentis; splendor A\d\, repercussionem ad corpus non transparens, tersum et limitatum. Sed tamen hic Origenes vocat splendorem lumen progrediens a luce.
Ad illud ergo quod obiicitur , quod Filius est FUi^s qua-
,. , , , , , . '■e dicitur
lux ; dicendum , quod lux habet m se naturam ma- i"^. nifeslandi; et ita respicit cognitionem et appropriatur Filio ; habet in se vim multiplicandi sive generandi splendorem; et ita appropriatur Patri'\
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]