Dist. 9, Dubia
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 9
DIST. IX. DUBL\.
DuB. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur. Videtur enim secundum hoc, quod Pater secundum sacra- mentum scientiae generat Fiiium: ergo scientia est ratio generandi.
Respondeo: Dicendura, quod Hilarius vocat hic ' sacramentum sacrum secretum ; dicit autem, Filium nasci cum sacramento scientiae, quia Filii generatio non tantum sacra, sed etiam secreta est, non, inquam, Deo secreta, sed nobis, quia nos eam non comprehendimus ; ipse autem' perfecte noyit eam. Ideo dicit cum sacramento etc.
DuB. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod ex vivo vivum natum est habet nativitatis perfectum sine novitate naturae. Videtur enim falsum, quia puer nascitur de patre et matre viventibus, et tamen utrum- que habet, scihcet imperfectionem et novitatem.
Respondeo: Ratio Hilarii, sicut patet per litteram sequentem ', intelligenda est de vivo per essentiam; ubi enim est vivens per essentiam, non fit ex non vivo vivens, sicut flt in vivente ^dv participationem, ubi non generatur vivum ex vivo nisi per non vivum, ut patet, quia homo non generatur ex homine nisi mediante semine.
DuB. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Neque ex derivatione, sed ex vi?'tute nativitas est. Videtur contra- rium , quia secundum Dionysium * et Anselmum Pater se habet ad Filium et Spiritum sanctum, ut fons, et illi ut rivi ; sed rivus est a fonte per derivationem.
Respondeo: Dicendum, quod nativitas , quae est per derivationem , attenditur quantum ad transmutationem aliquam circa illud quod transmutatur, et ita dicit passionem quandam, ac per hoc infirmitatem^; sed vivens, quod est vita, est actus purus, et ita vita pura, in qua non est infirmitas, sed pura actualitas; et ideo vult Hilarius dicere, quod Paler generans est totus ^ vita, et quod generat non est per vel demutationem, quae attenditur in de-
rivatione, sed per omnimodam virtutem : ergo Filius genitus est virtus, non per mutationem natus.
DuB. XI.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit: Ubi Pater auctor est, ibi et nativitas est. Videtur quod improprie dicit", quia auctoritas dicit causalitatem; sed haec non recipitur in divinis: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod auctoritas dicit quandam principalitatem sive auctoritatem in persona , quae nihil habet ab alio , sed ab ipso omnes ; et ista auctoritas in Patre est innascibilitas ; unde non dicit causalitatem , sed privationem principii , et per hoc summam principalitatem *.
DuB. XII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod vero ab aeterno natum est, id, si 7ion aeternum natum est etc; et innuit Hilarius hic tale argumentum: si Filius non est generatus sive natus ab aeterno, generatio eius non est aeterna; et si hoc^, Pater non generat ab aeterno: ergo Pater non est aeternus: ergo qui derogat aeternitati Filli , derogat aeternitati Patris. Sed ista ratio non videtur valere , quia similiter ego arguam ex parte Creatoris et creaturae: si '" creatura non est aeterna, non ab aeierno creavit Deus, et ita non est Creator aeternus.
Respondeo: Dicendum, quod non est simile, sicut patet exsequenti" eins quod Hilarius supponit, quod esse Patrem sit proprie proprium illius personae : ergo cum tale semper conveniat , aut aliter res non habet esse perfectum, sequitur de necessitate: aut Filius est aeternus, aut Pater ab aeterno non habet esse perfectum. Creare vero, etsi solius Dei sit, tamen ratione connotati habet imperfectionem coniunctam, secundum quam non tantum impossibile, sed etiam non intelligibile est, aliquid ab aeterno creari '^
DuB. XIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Sed se ipsum deniutare nascendo; quia secundum hoc, cum Filius Dei prius esset et postea ex Virgine natus sit ": ergo esset mulatus.
Respondeo: Dicenduin, qnod ipse ' Hilarins intelligit secundum eandeni naturain, secnnduin quam prius erat. Si enim secundnm eandein naliiram priiis erat et postea natus est, neoesse est. quod secnndum illam naluram mutatus sit ; sed si secundum
aliam \ oportet mutationem fieri in illa natura, sed non in persona, cum illa natura non dical aliquid in persona, sed magis aliquid cuni persona. Unde nulla fit mutatio in alia' natura.
DISTINCTIO X.
Cap. I.
De Spirilu sancCo^ quod amor Patris et Filii proprie dititur, cum sit in 2 rinitate atnor, qui est Trinitas, sicut Verbum proprie dicitur sapientia, et tamen tota Trinitas dicitur sapientia.
Nunc post Filii aeternitatem de Spiritu sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disseramus. Spiritus sanctus anior est sive caritas sive dileclio Patris et Filii. Unde Augustinus in decimo quinto libro de Trinitate' ait: « Spiritus sanctus nec Patris est solius nec Filii est solius, sed amborum, et ideo com- munem qua iuvicem se diligunt Pater el Filius nobis insinuat caritatem » .
loannes aulem in Epistolacanonica^ ait:i)eM^ ca7-itas est. «Non dixit: Spiritus sanctus caritas esl; quod si dixisset, absolutior esset sermo, et non parva pars quaestionis decisa; sed quia dixit: Deus caritas esl, incertum est, et ideo quaerendum ', utrum Deus Pater sit caritas , an Filius, an Spiritus sanctus , an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non Ires dii , sed unus est Deus » . Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit: «Nescio, cur, sicut sapientia et Pater dicitur el Filius et Spiritus sanctus, et simul omnes non tres,sed una sapientia, non ita et carilas dicatur Pater et Filius et Spiritus sanctus, et * simul omnes una caritas. Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet caritatem appellare Spiritum sanctum , quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari, sicut proprie Verbum Dei etiam sa- pientia Dei dicitur, cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapientia».
« Si ergo proprie aliquis horum trium caritas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus sanctus? ut scilicet in ^ illa summa simplicique nalura non sit aliud substantia, et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas, et carilas ipsa sit substantia, sive in Patre sive in Filio sive in Spiritu sancto, et tamen Spiritus sanctus
proprie caritas nuncupetur». Ecce his verbis aperte ostendit" Augustinus, quod in Trinitate caritas aliquando refertur ad subslantiam, quae communis est Irium personarura et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spirilus sancti; sicul sapientia Dei aliquando
Quod eadem nomina proprie et universaliter accipiuntur.
« Pluribus enim exemplis doceri potest , multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibus- dam rebus adhiberi, sicut Legis nomine aliquando simul omnia veteris Inslrumenti' significantur eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen » . Multa alia suppetunt exempla, sed in re aperta vitanda est longitudo sermonis. Sicut ergo unicum Dei Verbuin proprie vocamus nomine sapientiae , cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipsa sapientia; ita Spiritus sanclus proprie nuncupatur vocabulo caritatis", cum sit et Paler et Filius universa- liter carilas».
« Sed Dei Verbum , id est unigenitus Dei Filius , aperte dictus est Dei sapientia ore Apostoli dicentis" Christum Dei virlutem el Dei sapientiam. Spiritus aulem sanctus ubi sit diclus caritas, invenimus, si dili- genter loannis Apostoli eloquium " scrutemur , qui cum dixisset: Diligamus invicem, quia dilectio ex Deoest, adiunxit: Ef omnis, qui diligit, ex Deo natus est, quia Deus dileclio est. Hic manifestavit se dixisse, eam dilectionem esse Deura, quam dixit ex Deo. Deus ergo ex Deo est dilectio; sed quia et Filius ex Deo Palre natus est, et Spiritus sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionera, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus
DISTINCTIO X.
est , ut 11011 sit ex Deo ; et ideo dilcctlo , quae ita Deus est, ut ex Deo sit, noii ipse Pater est, sed aut Filius, aut Spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum Dei dilectionem commemorasset loannes ', qua dilexu noSj et hinc hortatus esset, ut et nos invicem diligamus ^, atque ita Deics in nobis maneat, quia utique dilectioneni Deum dixerat, statim, volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit: In hoc cognoscimus _, quia in ipso manemm, el ipse in nobis , quia de spiritu suo dedit nobis. Spirilus itaque sanctus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo nianere, et ipsura in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse igitur est Deus dilectio -. Deus igitur Spiritus sanctus, qui procedit ex Deo, significatur ubi lcgitur: Deus dilectio est, et dilectio ex Deo est" ». Ecce his verbis aperte dicit Augustinus, Spirituni sanetum esse caritatem Palrls et Filii; et in tantum quoque seniionem produxit, ut videatur dixisse, Spiritum sanctum non solum esse dilectloneni Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem, qua diligimus Deum. Sed utruni ipse sit ca- ritas, qua nos diligimus Deuni, in sequenti explicabitur \
Nunc \enr quod incepimus ostendere curemus, scilicet Spiritura sanctura dilectioneni esse sive amorem Patris et Filii, quo scilicel Pater diligit Filiuni et Filius Patrem. De hoc Hieronj^raus super deciraum septiraura Psalnium '^ ait: « Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio, quara habet Pater in Filiura et Filius in Patrera. » Augustinus quoque in sexto libro de Trinitate ° ait : « In oninibus aequalis est Patri Filius et est unius eiusdemque substantiae. Quapropter etiara Spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit».
« Sive enini sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas, manifestum est, quod non aliquis duorura est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur genitoreraque suura diligat, sintque non parti- cipatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio servanles unitatem spirilus in vinculo pacis ' » . Ecce hic habes Spiritum sanctum esse quo Filius diligitur a Patre et Pater a Filio , et quo illi duo servant unitatem pacis. « Spiritus ergo sanctus , ut ait Augustinus in eodeni , cnmraune est aliquid
Palris et Filii, quidquid illud est. At ipsa comraunio consubstantialis et coaeterna est, quae si araicitia convenlenter dici polest, dicatur, sed aptlus dicitur cari- tas; et haec quoque substantia, quia Deus substantia est, et Deu^ caritas est ". Tria ergo sunt et non amplius: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eura de quo est, et ipsa dilectio, quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Si non est substantia, quoniodo Deus substantia est?»
Cap. III.
Quod Spiritus samlus, sicut Palri el Filio est communiSj ila commune nomen habel proprium.
Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanclus in Trinitate speciahter dicitur caritas, quae est Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie, quqd Palri et Filio coniniuniter quodara modo congruit. Unde Augustinus in quinto decinio libro de Trinitate ° : « Si caritas , inquit , qua Pater diligit Filium , et Patrera diligil Filius, ineffabileni communionem demonstrat amboruni, quid convenientius, qujm ut ille pi'oprie dicatur caritas, qui spiritus est corainunis ambobus? Hoc enira sanius creditur et intelligitur, ut non soluni Spiritus sanctus caritas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur, propter illa quae dictasunt; sicut iion solus in illa Trinitate vel spiritus est vel sanclus, quia et Pater spiritus et Filius simiiuer spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, et tamen "' pip°J™" ipse non frustra dicitur Spiritus sanctus. Qui enim est corainunis ambobus, id vocatur ipse proprie, quod aiiibo communiter. Alioquin si in illa Trinitate solus Spiritus sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus sancti Filius invenitur. Ait enini Apostolus '° de Deo Patre: Translulit nos in regnum Filii carilatis suae. Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus sanctus, Fllius est etiani Spiritus sancti. Sed quia hoc absurdissirauni est, restat ut non solus ibi sit caritas Spiritus sanctus, sed propter illa, de qnibus satis disserui, proprie sic vocatur » .
quam est , et ad principium a quo est , et ad gemratimiem a qua difTert , ideo haec pars habet tres ; in quarum prima Magister agit de processione Spiritus sancti quantum ad personam , quae procedit; in secunda , quantum ad principium a quo, infra, distinctioneundecima: Hic dicendumest,Spiritumsanctum esse a Patre et Filio ; in tertia vero agit de ipsa per comparationem ad generationem, a qua distinguitur, infra , distinctione decima tertia : Post haec considerandum- est, quantum a talibus, qiiales nos sumus.
Item, prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet quatuor. In prima dicit, quod Spiritus sanctus procedit ut amor sive caritas vel dilectio; et hoc probat auctoritate Augustini. In secunda vero, quia hoc^ erat dubium, quod Spiritus sanctus esset caritas, movet quaestionem et solvit, ibi: Et ideo quaerendum, utrum Deus Pater. In tertia vero solutionem per auctoritatem confirmat, tum quantum ad distinctionem , quae est per communem acceptionem et propriam, tum etiam quantum ad veritatem, ibi: Pluribus enim exemplis doceri potest etc. In quarta vero et ultima praedictae solutionis assignat rationem ostendens, quod ' Spiritus sanctus proprie dicatur caritas, cum caritas sit nomen commune, et hoc ibi: Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad evidentiam eorum quae dicuntur de Spiritu sancto, in hac parte duo principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur de modo procedendi ipsius Spiritus sancti *.
Secundo de proprielate ipsius.
Circa primum quaeruntur tria.
Primum est, utrum in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum liberalitatis.
Secundum, utrum sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris.
Tertium, si'^ sit necesse ponere personam procedere per modum mutuae caritatis.
ARTICULUS I.
De modo procedendi Spiritus sancti.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis pone^ida sit persona procedem per modum liberalitatis.
Circa primum, quod sit necesse ponere perso- 1. Perfectior est dilectio mutua quam reflexa",
nam procedentem per modum liberalitatis, ostenditur et perfectior adhuc mutua communicata quam non hoc modo. communicata, quia talis, scilicet non communicata,
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]