← Back to Distinction 12

Dist. 12, Art. 1, Q. 4

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 12

Textus Latinus

DIST. XII. ART. UNICUS QUAEST. IV.

QUAESTIO IV.

Utrum generatio Filii sil prior spiratione Spiritus sancti secundum rationem intelligendi.

Qnarto et ultimo quaeritur, quae istarum duarum emanationum, scilicet generationis et processio- - sonis, sit prior secundum rationem intelligendi. Et quod generatio Filii, ostenditur sic.

1. In imagine creata sic est, quod secundum Fandamenta.ordinem intelligeudi prior est emanatio notitiae a

mente quam amoris, sicut vult Augustinus '; «quia incognita non possumus diligere », sicut dicit Augustinus in decimo de Trinitate': ergo si ordo attendi- tur in imagine secundum conformitatem ad Trinitatem increatam, ergo secundum rationem intelligendi prior est processus Verbi quam Amoris in divinis, maxime cum per imaginem creatam intelligamus Trinitatem increatam.

2. Ilem, sicut vult PliiJosoplius ', « voluntas est, , , cuius principium est in ipso cognoscente singula- '<■ ria», ergo voluntas ut voluntas praesupponit cogni-

tionem: ergo emanationem Verbi emanatio Amoris.

3. Item, omne principium secundum rationem :■ intelligendi prius est quam principiatum ; sed Filius

est principium Spiritus sancti: ergo secundum ratio- I nem intelligendi oportet praeintelligere Filium Spiri-

), tui sancto*: ergo et generationem, quae est emana-

- tio Filii, prius quam processionem, quae est Spiritus

' sancti.

4. Itera , in omni natura ' agente per modum naturae et voluntatis, productio per modum naturae intelligitur ante productionem voluntatis: ergo cum Pater sit natura intellectualis, producens Filium connaturalem et per modum naturae et Spiritum san- ctum per modum voluntatis, ut supra tactum est: " ergo emanatio Filii prior est secundum rationem intelligendi emanatione Spiritus sancti.

Contra: 1. Augustinus nono de Trinitate': « Par- Adopposi-tum mentis praecedit appetitus, quo id quod nosse volumus quaerendo, nascitur proles ipsa notitia » : ergo ante est in imagine creata appetitus, quam sit proles notitia, ergo ante amor quam verbum: ergo et processio anle generationem.

2. Item, nullus videns rem cognoscit eam^ nisi intentio voluntatis applicet vim cognoscenteni ipsi

cognoscibili, ut patet de homine eunte per viam, qui cum ivit et alibi cogitavit, perfecte nescit, qua transierit, sicut dicit Augustinus in undecimo de Trini- tate°. Ergo volunlas praecedit ipsam cognitionem, ergo amor verbum in creaturis: ergo pari ratione in Deo, saltem secundum intellectum.

3. Item, sicut vult Philosophus, primum et immediatum est idem. Unde ipse in libro Posteriorum '", definiens propositionem immediatam, dicit, quod « immediata propositio est illa qua non est altera prior » ; sed aeque immediate Spiritus sanctus procedit a Patre, ut Filius, ergo aeque primo: ergo nec secundum rem, nec secundum rationem intelligendi generatio Filii praecedit processionem Spiritus sancti.

4. Item, quanto aliquid communius, tanto prius est secundum rationem intelligendi "; sed communis spiratio est communior quam generatio, quia convenit Patri et Filio, sed generatio soli Patri: ergo prior est secundum rationem intelligendi spiratio quam generatio.

Secundum rationem intelligendi generatio Filii prior est spii-atione Spiritus sancti, quod triplici ratione probatur.

Respondeo: Dicendum, quod, quidquid sit de ordine reali, de quo infra dicetur ", tamen secundum conciusio. rationem intelligendi prior est emanatio Verbi, tum quia Verbum est Spiritus sancti principium, tum etiam quia Verbum procedit per modum naturae, sed Spiritus sanctus per modum liberalis voluntatis, tum etiam quia intelligimus emanationes in personis per emmaliones repertas in imagine. In imagine autem constat , quod cognitio et intelligentia praecedit amorem et voluntatem; non tamen volo dicere, quod in divinis sit emanatio ita " natura posterior emanatione, sicut reperimus in imagine creata.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiutio opquod appetitus praecedit partum mentis; dicendum, '""'"°''""'- quod ille appetitus habet secundum duplicem sta-

2. Ad illud quod obiicitur, quod intentio praeexigitur ad cognitionem; dicendum, quod verum est ad cognitionem acquirendam; sed notitia, prout est in acquirendo, non habet similitudinem cum illo Verjjo, ut vult .\ugustinus in decimo quintn de Trinitate^

3. Ad iUnd quod obiicitur, quod aeque immediate procedit Spiritus sanctus: dicendimi, quod ve- rum est; sed tamen Spiritus sanctus ita procedit immediale, quod etiam mediante Filio; et ita ex illa

ratione oportet praeintelligi emanationem Filii. |

4. Ad ilhid quod obiicitur, quod quanto aliquid I communius, tanto prius; dicendum, quod verum est soiuuo i. i in absolutis, sed non tenet in respectivis, ut patet' in generatione et creatione. — Potest tamen dici, quod soiuno istud intelligitur de eo quod est commune * communitate praedicationis; sed communis spiratio est com- munis communitate non tantum praedicationis , quia dicitur de Patre et Filio, sed etiam» cuiusdam concordiae et connexionis; et tale commune secundum rationem concordiae et amicitiae praesupponil concordantes et connexos, non praeit: et sic patet illud.

S C H 0 L I 0 N.

In conclusione omnes Scliolastici anliqui consentiunt: Alex. Hal. , S. p. 1. q. i6. m. 7. — Scol. , I. Senl. d. 11. q. I.— S. Thom. , hic a. 1 . — B. Albert. , 1. Sent. d. 28. a. 2. ciica

Hmm. — Uichard. a Med., hic q. 4. — ^igid. 11., hic l.pniic. q. I. — Henr. Gand., S. a. 54. q. 5. n. 12, et q. 6. n. 26. 34. — Durand. , hic q. 1 . — Dionys. Carth. , hic q. 2.

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et primo de argumento haeretici, quod facit ibi: Aut nato iani Filio, aut non nato. Videtur enim istud argumentum necessarium , quia cuiuslibet contradictionis necessarium est alteram partem esse veram ° ; sed natum el 7ion natiim opponuntur contradictorie : ergo necesse est alteram partem dare '• , quod Spiritus sanctus procedat aut nato iam Filio, aut non nato: cum igitur Magister* et Augustinus respondeant interimendo utramque partem, videntur male respondere.

Respondeo: Dicendum, quod haereticus in sua quaestione quaerebat de ordine generationis Filii ad processionem Spiritus sancli, et quaerebat de ordine secundum durationem et tempus, non secundum rationem intelligendi, et quaerebat, utrum prius natus est Filius , quam processit " Spiritus sanctus, aut e

converso. Et utrumque falsuin erat; ideo Magisler et Augustinus considerantes intentionem haeretici sive interrogationem secundum sensum , in quo eam proponit , simpliciter et bene respondent eam interimendo.

Ad illud ergo quod obiicitur , quod divisio haeretici est per contradictoria ; dicendum, qund falsum est ; quia propositio contradictoria accipitur negando u? propoBicompositionem principalem '" ; sed ipse fert negatio- iraaictoria. nem ad compositionem non principalem, sed intellectam in hoc quod est nato "; et ideo causa falsitatis semper remanet. Haec enim est falsa: Spiritus sanctus procedit, nato Filio; quia notatur, quod nativi- tas Filii praecedat processionem Spiritus sancti. Haec iterum estfalsa: processit, non nato Filio; quia notatur, quod nativitas Filii non fuerit simul cum processione Spiritus sancti. Sed haec est vera: Spiritus sanctus non processit, nato prius Filio; quia simul fuit nativitas Filii et processio Spiritus sancti ".

quam processisset.

"• Id est , copulam , quae hic flt verbo procedit.

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 12, Art. 1, Q. 2Dist. 12, Dubia