Dist. 14, Art. 1, Q. 2
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 14
DIST. XIV. ART. I. QIIAEST. 11.
latur nova realis habitudo ipsius tcrmini ad Spiritum sanctum , cui respondet nova habitudo secundum dici in Spiritu sancto ad ipsum terminum. Sic cum talis habitudo sit ex tempore, 'dico, quod secundum hanc habitudinem vel ratione huius habitudinis Spiritus sanctus procedit ex tempore ».
II. Ut solut. ad 2. melius intelligatur , supponendum est, quod idem Richard. (loc cit. ad 1.) dicit: « Non est simile de generatione et processione, quia generatio importat tantum habitudinem ad principium a quo , sed processio Spiritus sancti non tantum importat habitudinem ad principium a quo , sed ctiam ad terminum ad qvem. Divina autem persona non potest importare habiludinem ad aliquid temporale sicut ad principium o quo ; ergo non potest csse aliqua generatio divinae personae nisi ratione humanac naturae, quae non sit aeterna etc. ».
III. Pro ampliore huius quaestionis dilucidatione serviunl quae sequuntur in hac et duabus seqq. qq. Cfr. etiam Breviloq, p. I. c. 5 ; Comment. in S. loan. c. 1. 34. ( in Suppl. Bo nelli tom. I.). Alex. Hal., S. p. I. q. 71. m. 2 ; et q. 73. m. 1
— Scot. , dc hac et seq. in utroque scripto hic q. unic. — S Thom., hic q. 1. a. I. 2; S. I. q. 43. a. \. 2. 6. 7. — B Albert. , hic a. 1. 10; S. I. tr. 7. q. 32. m. 1. — Petr. : Tar. , hic q. 1. a. 1. 2. — Richard. a Med. , hic a. 1. q. 1
— /ligid. R. , hic 1. princ. q. 1. — Henr. Gand., de hac cl seq. S. a. 61. q. 2. n. 6; et q. 10. n. 6. seq. — Durand. , hic q. 1. — Dionys. Carth. , hic q. 1. — Biel, de hac et seq. hic q. 1.
QUAESTIO II.
Utrum processio Spirilm sancti aeterna et temporalis numerentur ut cluae processiones.
Secundo quaeritur, utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna. Et quod sic, videtur :
1. Per hoc, quod dicit Magister', «quod ge- ,.mina est processio Spiritus sancti, aeterna et tein-
poralis » .
2. Item, ratione videtur similiter, quia plus distat ^ temporale ab aeterno quam aeternum ab aeterno; illud constat; sed processio aeterna facit nu- merum cum aeterna, quia processio Filii et processio Spiritus sancti sunt duae: ergo etc.
Contra: 1. Numerata pfocessione, numeratur
Adopposi- procedens, quia unum et idem non procedit bis;
"™' ergo si sunt duae processiones , sunt duo proce-
dentes: ergo Spiritus sancti sunt duo^; sed hoc
esl falsum, quia unus est Spiritus sanctus proce-
dens: ergo et primum.
2. Item , processio temporalis et aeterna si differunt, aut hoc est ex hoc, quod sunt diversae emanationes, aut quia diversus modus emanandi. Non quia diversae emanationes, quia tunc essent diversi emanantes; nec quia diversus modus. quia Pater et Filius semper uno modo spirant: ergo Spiritus sanctus semper ^ uno modo procedit: ergo etc.
3. Item, homo pictus et homo verus non sunt duo homines; non enim numerantur nisi univoca, et
quod dicitur de duobus secundum unam naturam^; sed temporale et aeternum minus communicant quam homo pictus et homo verns: ergo processio temporalis et aeterna non est dicenda gemina.
4. Item , processio temporalis non addit super aeternam nisi respectum vel effectum in creatura'; sed respectus vel effectus, causae additus, ipsam non numerat: unde sol lucens et sol illustrans sive illuminans non sunt duo, similiter Deus ens et Deus creans: ergo nec processio aeterna et temporalis erit duplex*.
Secundum modum dice^xdi analogum non inconvenienter processio Spiritus sancti aeterna et temporalis dicitur duplex processio.
Respondeo: Dicendum, cjuod ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod processio dicitur Tripiei i geminari aut ratione procedentium , ut puta, cum procedunt duo filii ; aut ratione modi procedendi ', ut amor et verbum dupliciter procedunt; vel ratione modi dicendi, ut dicatur processio gemina, id est dupliciter dicta.
Sed attendendum , quod modus dicendi est tri- Tnpiej.^ plex, scilicet aequivocus, univocus et analogus^". d'- Cum est modus dicendi aequivocus, ibi est geminatio circa dici et non circa esse. Unde homo pi- ctus et homo verus dupliciter dicitur homo, sed non est duplex homo vel duo homines. Cum est modus dicendi univocus, est geminatio circa esse et non
' Hic, c. 1.
quia partem tenet de natura univoci , partem de natura aequivoci, ibi est numeratio et - in essendo et in dicendo.
Secundum hunc igitur modum dicendum, quod processio, secundum quod dicta est de processione temporali et aeterna, non est dicta' univoce nec
1. aequivoce, sed analogice, quia unus modus clauditur in alio. Proeedere enim ab hoc in hoc ut in obiectum est aeternum, sed procedere ab hoc in hoc ut in habitaculum est temporale. Quoniam igitur analogum est sic dictum et sic*, ideo est ibi
s.dupliciter dici, et una processio dicitur dupliciter, et ita per consequens duplex esse, ut non inconvenienter dicatur processio Spiritus sancti esse duplex. I. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium,
op-quod, multiplicata processione, multiplicatur proce-
dens; dicendmn, quod verum est, si accipiatur de multiplicatione secundum unum modum dicendi. Unde si gemina esset processio, secundum quod processio dicitur exitus ab aliquo, utique duo essent procedentes, nunc autem ' non sic: sed est gemina, quia uno modo est ab aliquo in aliquem ut in obiectum, alio modo ab aliquo in aliquem ut in habitaculum.
2. 3. Ad illud quod obiicitur secundo: aut est duplex processio, quia duplex emanatio vel duplex modus"; dicendum, quod non sufficienter dividit; debet enim tertium membrum addere, scilicet, aut quia duplex modus dicendi , non aequivocus. Et per hoc patet sequens de homine picto et vero, quia ibi non est analogia, sed aequivocatio pura.
4. Ad illud quod obiicitur ultirao, quod respectus additus non numerat etc; dicendum, quod respectus additus ^ttftzecto non numerat subiectum; unde non dicitur Spiritus sanctus duplex ', quia spiratur et inspiratur. Sed quando respectus additur significationi termini, tunc necesse est, illum aliter et aliter dici; et si sit respectus non distrahens — ita quod non faciat omnino diversam significationem — sed ad illam ordinatus , facit analogiam in termino * et numerum secundum dici et etiam numerum secundum esse. Unde si hoc nomen illummalio signi- ficaret actum lucendi absolutum et actum lucendi comparatmn, sol dupliciter diceretur illuminare, et esset illuminatio solis gemina; sed tamen magis proprie ibi esset geminatio in dicendo quam in essendo. Unde Magister" magis proprie loqueretur, si diceret: processio Spiritus sancti dicitur dupliciter , quam cum dicit, quod est gemina, quia non cadit ibi proprie geminatio.
S C H 0 L I 0 N.
1. Ponere in numerum cum alio idem est ac distingui ut res a re. Notandum autem , quod haec ulriusque processionis distinctio sane est intelligenda. Nam temporalis processio includit aeternam et addit super eam in Spiritu sanclo novam ha- bitudinem (secundum rationem intelligendi) ad creaturam , connotando aliquem realem effectum in ipsa , per quem est nova relatio realis in creatura ad Spiritum sanctum. Inde sequitur , quod Urmini istarum processionum essentialiter differunt, quia aeterna processio non respieit nisi terminum aeternum , temporalis vero importat respectum ad terminum temporalem. Sed in essentia istarum processionum non alia est ditfcrentia nisi secundum rationem intelligendi , ut bene explicat Richard. a Med.,
hic a. 1. q. 2. — De triplici modo dicendi; univoco, aequivoco et analogo cfr. supra d. 1. a. 3. q. 1. et Scholion. — Ad intelligentiam conclusionis multum iuvat solut. ad i ; cfr. etiam infra d. 15. p. II, el d. 16.
II. Omnes antiqOi Scholastici in conclusione concordant , excepto Aegid. R., qui negat, dici posse processionem esse geminam vel duplicem. S. Thom. , hic q. 1 . a. 2 ; S. I. q. 43. a. 2. ad. 3. — B. Albert. , hic a. 7. 9 ; S. p. I. tr. 7. q. 32. m. 2. a. 2. — Petr. a Tar. , hic q. 1. a. 4. — Richard. a Med., hic a. 1. q. 2. — .iigid. R., hic 1. princ. q. 2. — Durand. , hic q. 2. — Dionys. Carth. , hic q. 1. post med.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]