Dist. 14, Art. 2, Q. 1
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 14
DIST. XIV. \RT. n. QU.\EST. I.
ARTICULUS n.
De dalione Spiritus sancti.
Consequenter est secundo loco quaestio principalis de datione Spiritus sancti. Kt circa hoc quae- runtur duo.
Primo quaeritur, utrum Spiritus sanctus detur
in propria persona hominibus, an tantum dicatur ideo dari, quia datur eius effectus.
Secundo, utrum Spiritus sanctus detur ab aliquo viro sancto.
QUAESTIO I.
Ulrum Spiritus sanctus detur in propria persona, an tantum in effectu,.
Quod detur in propria persona, sic ostenditur.
1. Ad Roraanos quinto': Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; sed nihil diffundit caritatem nisi Spirilus increatus: ergo etc.
2. Itera, Augustinus quinto de Trinitate ^ dicit, quod Spiritus sanctus est donum, et eo dicitur donum, quia datur: ergo si personaliter est donum, personaliter datur.
3. Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Spiritus sanctus est amor et primus amor; sed amor est donum primum, in quo omnia* alia dona donantur: ergo si non est ponere posterius sine priori, non est ponere dona Spiritus sancti dari, quin detur ipse Spiritus sanctus.
4. Item, Spiritus sanctus datur ad uniendum'' et colligandum membra corporis mystici ; sed membra corporis mystici sunt membra invicem iinita, sicut ipse Dominus petit, loannis decimo septimo'"': Ut sint consummati in unum; sed perfectrt unio non est nisi in uno simplici: ergo membra uniuntur per aliquid, quod est unum et idera in omnibus; hoc autem non potest esse donum creatum, sed increatum: ergo necesse est cum dono creato dari in- creatum.
CoNTRA: I. Virtus ° esl ars recte vivendi, et gratia est donum sutficienter dirigens animam in finem: ergo videtur, quod aliud donum quam donum gratiae creatae non sit animae opportunum: ergo si non est in operibus Dei ponendum superfluum ', patet quod non est necesse dari Spiritum sanctum.
2. Item, cum aliquis sanctificatur per gratiam,
j nihil est in eo praeter gratiam^, quod non esset prius: ergo cum dare sit facere, quod aliquid sit in isto, quod non erat prius, non datur nisi gratia. Si dicas, quod Spiritus sanctus est in eo ut sanctus, prius erat ut Spiritus: ergo nihil aliud est quam Spiritum sanctum facere ' gratiam sancdflcantem in hoc.
3. Item, quod datur post donationem est in potestate accipientis; sed Spiritus sanctus sub nullius^" potest redigi potestate: ergo non potest dari.
4. Item, quod datur alicui differenti per essentiam aut de novo creatur, aut multiplicatur, aut eius possessio transferlur, ut patet, cum do alicui cappam ; sed persona Spiritus sancti nec creatur nec multiplicatur nec possessio eius transfertur, quia Deus semper habet Spiritum sanctum: ergo Spiritus sanctus non datur.
I Spiritus sanctus datur tum in propria persona, \ tum in dono creato , quod est gratia.
!
Respondeo: Dicendum, quod dare e?t ad ali-
! quid habendum vel possidendum; habere autem
I aliquid vel possidere est, cum aliquid est in facul-
i tate habentis vel possidentis. Esse autem in faculr
tate habentis vel possidentis est esse.^praesto ad
fruendum vel utendum. Perfecta autem possessio est,
cum homo habet illud , quo possit uti et quo possit
frui ". Sed recte frui non est nisi Deo, et recte uti
non contingit nisi per gratiam gra.tum facientem:
' Vers. o.
' Ccip. 15 n. 16: Spiritus sanctus eo quo datur, habet non lantum ut donum sit, sed omnino ut sit. Cfr. etiam infra d. XVIII. lit. Magistri. — Mox post ergo si cod. bb persom haec loco personalite?:
1. Ad illud ergo quod obiicitur de gratia, quod esl -ars bene vivendi':patet responsio: quamvis enim sit
ars, qua utimur , non tamen est possessio, qua fruimur ut obiecto: et ideo non est perfectum donum sine illo.
2. Ad illud quod obiicitur : nihil plus est in isto quam prius ; dicendum , quod dari non ordinatur ad esse, sed ad habere. Licet enim Spiritus sanctus esset prius in peccatore, non tamen habebatur ab eo, quia peccator non habebat facultatem fruendi ipso.
3. Ad illud quod obiicitur, quod datum est in potestale accipientis; dicendum, quod aliquid datur alicui ut finiens , sicut praemium merenti ; aliquid ' ut perficiem, ut gratia consentienti ; aliquid ut subserviens, ut equus militi. Quod autem dicitur, quod datum est in potestate accipientis, verum est de datione * tertio niodo dicla, non primo et secundo, quia illi sunt duo modi habendi, in quibus habens habetur. Unde homo habetur a gratia et habetur a Dono, quo fruitur.
4. Ex hoc patet ullimum: quia' illud verum est de eo quod datur ut possessio limitata; sed de eo quod datur ut finiem , non, quia tale simul potest dari multis et haberi a multis, quia ad idem tendunt: et ideo. eum datnr, non transfertur *.
S C H 0 L 1 0 K.
I. Mira brevilate et clai-iuile haec quaeslio sex proposilionibiis solvitur et probatur. — In quarta proposilione dicitur : « Recle uti non contingit nisi per gratiam » ; hic vocabulum recte significat meritone. Non enim negat S. Doctor , quod etiam pec- cator aliqua rc possit recte uti, i. e. konesto modo, immo contrarium asserit II. Sent. d. 28. a. 2. q. 3.
II. In solutione ad 2. recte dicilur, quod « licet Spiritus sanctus esset prius in peccatore , non tamen habebatur ab eo » . Solummodo enim per caritatem creatura intellectualis et habetur speeiali modo a Spiritu sancto et habet ipsum ad fruendum. Hoc explicat Richard. a Med. (hic a. 2. q. 1.) hac similitudine : « Si homo pauper haberet alicuius divitis pecuniam in sua domo, non propter hoc dicercmus, quod haberet illam pecuniam sicut rem suam. Unde non obstante, quod illa pecunia praesens erat in domo pauperis, posset sibi dari de novo a divite ; quo faclo non tantummodo haberet eam per solam pe-
cuniae praescntiam in domo, sed haberet eam sicul rem suam. A simili aliqualiter dico, quod quamvis Spiritus sanctus sil per esscnliam pracscns omni rei, quia tamen peccator non habet facullalem ad fruendum eo , ideo, non obstantc illa praesentia, potest a Deo vere dari persona Spiritus sancli etc. » — Attentione digna est ctiam doctrina in soUil. ad 3, qua declaratur, nec donum increafum ullalcnus transfcrri in potostatem accipientis ut aliquid ipsi subiectum, nec ipsam aniniam corpori datam per hoc propric subiici ciusdem potestiiti.
III. Cfr. Alex. Hal. , S. p. 1. q. 73. m. i. a. I . — S. Thom., hic q. 2. a. 1 ; S. I. q. 42. a. 3. — B. Albert. , hic a. 13; et d. 15. a. 2. ad 1; de hac et seq. q. 5. p. 1. tr. 7. q. 32. m. 1. q. 1. et 2. incidcns. — Petr. a Tar. , hicq. 1. a. S. — Richard. a Med. , hic a. 2. q. 1 . — JEgid. R. , hic 2. princ. q. 1. — Durand., hic q. 3. — Dionys. Carth., hic quaestiunc. 2. — Biol . hic 11. 2.
QUAESTIO 11. Utrum Spii-itus sanctus detur ab aliquo viro sancto.
Secundo quaerilur , utrum Spiritus sanctus detur
ab aliquo viro sancto. Et quod sic, probatur hoc modo:
Spiritum sanctum dari non est aliud quam gra-
Ad opposi- (jam gratum facienlem dari; sed ostenditur, quod
gratiam gratum facientem ab homine dari sive in-
fundi est possibile et cmveniens et verum.
1. Et quod sit possibile , videtur a minori: quia
Quod sii maioris virtutis est producere formam substantialem
possibiie. ^^^^ accidentalem ; sed ' gratia est forma accidenta-
lis: cum ergo creatura habeat virtutem producendi
formam substantialem , multo forlius videtur de gra-
tia, quae est forma accidentalis.
2. Item, hoc ipsum videtur pos simili: quia gratia est lumen spirituale;-sed ita videmus in lumine corporali, quod aliquid est lu- minis dativum., aliquid receptivuni, aliquid dativum et receptivum: ergo si lumen spirituale est aeque potens , pari ratione videtur de ipso. Sed dativum, cum sit Deus, non potest esse receptivum , quia nihil recipit ab aliquo: ergo hoc est reperiri in creatura, quod recipiat lumen spirituale, quod est gratia, et det ipsum; et sic etc. °
3. Item , duo sunt , quae faciunt creaturam habere posse producendi sibi simile, scilicet corrupti-
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]