Dist. 15, Part 1, Art. 1, Q. 3
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 15
DIST. XV. P. I. ART. UNICUS QUAEST. III.
venit ad habitandum in peccatore , cum gratia datur ei : ergo etc. Minm' patet, loannis decimo quarto ' : Ad eum veniemus etc.
3. Item, missio connotat effectum in creatura; sed regula ^ est, quod omne nomen connotans effectum dicitur essentialiter : ergo missio, passive dicta, dicitur essentialiter : sed quod essentialiter dicitur convenit toti Trinitati : ergo etc.
4. Item, quando aliquid mittitur, mittitur cum eo omne quod ei ^ inseparabiliter est coniunctum ; sed Pater est inseparabiliter coniunctus Filio : ergo quando mittitur Filius , mittitur et Pater.
5. Item , mittere et mitti aut sunt aequalis nobilitatis, aut non. Si aequalis: ergo qua ratione dicitur mittere de Patre, eadem ratione et mitii; si * inaequalis : ergo mittens est maior misso : ergo Filius est inaequalis Patri.
Contra; 1. Augustinus secundo de Trinitate ' : vminmeiM. « Pater uusquam legitur missus » ; sed non debemus aliquid asserere de Deo, quod non habemus ex Scriptura: ergo mitti non convenit toti Trinitati.
2. Item , Augustinus ° dicit , quod Pater absurdissime dicitur missus; sed sermones veri non sunt absurdissimi , sed potius falsi : ergo mitti non vere dicilur de Patre.
3. Item, Augustinus ' dicit, quod mitli est cognosci esse ab alio ; sed Pater non cognoscilur esse ab alio : ergo Pater non mittitur.
4. Item, omne mobile reducitur ad immobile ' , ergo missibile ad immissibile: ergo in divinis est aliqua persona immissibilis, sed non nisi Pater : ergo etc.
passive accepta, nullatenm dici potest de Patre.
Respondeo : Dicendum , quod missio, sicut patet ex ratione Augustini et melius infra patebit ^ , sem-
per duo habet ex suo intellectu , scilicet emanatio- timy> wmnem et manifestationem per effectum. Quia ergo importat semper " emanationem passive missio passive dicta, hinc est, quod cum Pater omnino ca- reat principio , quod de ipso nullo modo potest dici < missio passiva ; unde non invenitur, et si inveniretur, esset tanquam falsa et velut impropria exponenda ".
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur primo et ^soiutjo opsecundo '', quod missio est perceptio ab intellectu , """ vel inhabitatio de novo ; dicendum , quod non dicit totam rationem missionis , sed solum a parte te7-mini in " quem ; unde debet addi cum illis emanatio ab alio ; et tunc non valet.
3. Ad illud quod obiicitur tertio, quod connotat " effectum, ergo est essentiale ; dicendum , quod nomen connotans effectum aut dicit solum respectum ad effectum , et tunc est pure essentiale , ut ci-eare ; aut dicit etiam cum hoc respectum ad personam , et sic potest esse notionale , sicut creare per Filium soliusestPatris. Sic est de hoc quod est mitti, quia non dicit tantum comparationem missi ad suscipientem '^ effectum , sed etiam ad principium. Signiflcat enim , ipsum esse ab alio et in alium; et sic patet illud.
4. Ad illud quod obiicitur, quod inseparabilia simul mittuntur; dicendum, quod illud est verum de illa missione, quae est per separationem ; sed de illa missione , quae est per distinctionem , non est dicere, quod simul '" mittantur necessario illi qui distinguuntur , sicut nec in alia missione illa quae separantur. Et quoniam Pater dislinguitur a Filio, et missio in divinis dicit distinctionem ; ideo non oportet , quod cum mittitur " Filius , mittatur Pater.
3. Ad illud quod obiicitur ultimo , quod aequalis nobilitatis est mitti ut " mittere ; dicendum, quod mitti non removetur a Patre , quia dicit ignobilitatem , sed quia dicit emanationem et subauctorita- tem , quae quamvis non sit ignobilitatis , tamen non convenit Patri ".
quae est per distinctionem, non enim est dicere. Paulo infra sub alia missione intellige illam, quae est per separationem , in qua imeparabilla simul mittuntur, separata vero non.
Conclusio csl senlenlia communis; comnmniter etiam conceditur, Patri convenire manifestatumem factam in aliquo el- feiitu ipsi appropriato v. g. in aliqua apparitione. Sed quia missio practer hoc connotat in persona missa emanationem , ct Paternon emanal, ideo haec eius manifestatio non est missio.
ila Richard., hic a. 2. q. I. — .Mex. Hal., S. p. I q. 73. m. 2. a. I. — S. Thom., hic q. 2 ; S. I. q. 43. a. 4. — B. Albert., hic a. 7. — Petr. a Tar. , hic q. 3. a. 3. — Richard. a Med. , hlc a. 2. q. 2. — Aegid. R. , hic 2. princ. q. I. — Durand. , de liac et seq. hic ([. 3. — Dionys. Carth. , hic ,q, I.
QUAESTIO IV.
Ulrum missio , active accepta, sit lotius Trinitatis.
Quarto et ultinio quaeritur, cuius sit missio ut mittentis. Et quod sit totius Trinit<atis , ostentiitur sic.
i. Missio idem est quod temporalis donatio; .sed temporaliter dare convenit toti Trinitati, quia tota Trinitas dat Spiritum sanctum , ut dicit Augustinus ' : ergo etc.
2. Item , Augustinus secundo de Trinitate - : « Mitti a Patre Filius sine Spiritu sancto non potuit » , ergo missio Filii convenit Spiritui sancto : ergo eadem ratione missio sui. Si dicas, sicut dicunt quidam, quod illud intelligitur de missione secunr dum humanam naturam, qua missus est ad praedicandum, secundum illud Isaiae sexagesimo pri- mo^: Ad annuntiandim mamuetis misitme; non autem de missione secundum divinam naturam; cmtra : missio secundum divinam naturam est missio in mentem , vel in carnem ; sed Augustinus intelligit de missione in carnem , unde statim subditur : « Quia Pater intelligitur eum misisse , cum fecit ex femina » : ergo constal , quod ioquitur de missione secundum divinam naturam.
3. Item, Magister ^ facit tale argumentum : si Pater potest dare vel mittere Spiritum sanctum , et Spiritus sanctus non potest , ergo aliquid potest Pater, quod non potest Spiritus sanctus. Item si Pater dat et mittit Spiritum sanctum , et hoc non facit Spiritus sanctus , aliquid facit Pater , quod non facit Spiritus sanctus: ergo divisa sunt opera Trinitatis.
CoNTRA : 1. Datum dicitur relative ad dantem ,
KA opposi- sicut dicit Angustinus quinto de Trinitate ^ : ergo
'""■ Spiritus sanctus non datur nisi ab his , ad quos re-
lative dicitur ; sed non dicitur relative ad se : ergo
non dat se, ergo nec mittit se.
2. Item, sicut Pater est prima persona in Trinitate, ante quam non est alia, ita Spiritus san- ctus , post quam ° non est alia ; sed Pater , quia non
habet personani, ex qua sit, nullo modo dicitur missus : ergo cum Spiritus sanctus non habeat personam ex se emanantem, nullo modo dicitur mittere.
3. Item , ubicumque est missio passiva , ibi est subauctoritas respectu alicuius principii in missoj sicut dicitur ab Augustino el Magistro '^ : ergo ubi est missio activa, ibi notatur auctoritas respectu personae; sed Spiritus sanctus non habet auctoritatem respectu sui nec alterius personae : ergo etc.
4. Item, ubicumque est missio, ibi vere notatur distinctio , sicut in creaturis separatio ; sed per- sona Spiritus sancti non distinguitur a se : ergo a se non mittitur nec Filium mittit, cum non habeat auctoritatem in ipsum : ergo non mittit.
3. Item , omnis actus , secundum quem persona reflectitur super se , est essentialis et essentiali- ter dictus; si ergo Filius mittit se, vel Spiritus sanctus * se : ergo mittere vel mitti essentialiter dici- tur ; sed omnis talis actus dicitur de tribus ; ergo Pater mittit se.
Impropria est locutio , quod sive Pater siue Trinitas mittat se ; omnim propria , quod per- sona producens mittat productam; dcnique minus propria , sed tamen sustinenda , quod personae procedentes mittant se.
Respondeo: Dicendum, quod in hac quaestione sapientes opinantur contrarie sapientibus. Nam Ma-opinioMagister dicit expresse et nilitur probare auctoritate et ratione , quod Spiritus sanctus mittit se et dat se"; nec oportet secundum ipsum , quod inter mittentem et missum cadat personalis distinctio, sed solum quantum ad rationem intelligendi, ut idem '° ipse sit mittens in quantum Deus, et idem ipse sit missus in quantum donum.
i Libr. XV. de Trin. c. 19. n. 36; vide hic in lil. Magistri, c. 1.
i Cap. 5. n. 8. ^ Vers. I.
■• Hic, c. 4 . — Argumentum hoc Vat. cum cod. cc , sed con-
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]