Dist. 15, Part 1, Art. 1, Q. 4
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 15
DIST. XV. P. I. \RT. UNICllS QUAEST. IV.
Alionim magisti-orum et antiquorum fuit po- ■nmopi- sitio , quod mittere et mitti de ratione sui nominis raria. important subauctoritatem et auctoritatem ' et distinctionem ; et ideo nullo modo potest dici , quod una persona mitt;it se vel mittatur a se. Unde locutiones istae sunt impropriae el exponendae , quae hoc dicere videntur. Et positionem suam confinnant per Augustinum - , qui dicit, quod Pater nullo modo mittitur nec legitur missus : Iioc non est ob aliud ,
' nisj quia Iioc quod est missus importat subauctori-
tatem : ergo per oppositum miUere importat auctoritatem, et una persona non habet auctoritatem su-
\ Respondent pef 86. Et respoudent rationibus Magistri , quod non MVe°i°iri"' est simile de hoc quod est dare et de hoc quod est mittere. Quia dare uno modo est ex liberalitate sive amore communicare; et sic est essentiale omnino et nullam connotat distinctionem , et sic conce- ditur , quod tota Trinitas dat se ipsam, et Pater similiter. Alio modo dare est alicui donum commu- nicare , non tantum ex liberalitate , sed etiam ex anctoritate; et sic dare dicit notionem sive tenetur notimialiter , et hoc modo non valent illae rationes : si Pater dat Spiritum sanctum , et Spiritus sanctus non dat se : ergo aliquid facit Pater , quod non ^ Spiritus sanctus ; quia dicit notionem , et in hoc sensu aequipollet ei quofl est mittere, et simiiiter donatio passiva ei quod est procedere. — Similiter ad simile , quod indudt Magister de Filio, dicunt, quod non est simile , quia in Filio duplex est natura , scilicet divina et Iiumana ; et ciuantum ad humanam potest mitti et mittitur a tota Trinilate , quia minor est Deo et inferior , et non tan- tum subauctoritatem habet, sed etiam servitutem, quia est servus Dei , quamvis per unionem sit Deus. Quantum ad divinam autem mittitur a solo Patre , quia a solo Patre producitur. Quia ergo Spiritus sanctus producitur et a Patre et a Filio , et non a se ipso, hinc est, quod non mittitur nisi a Patre et a Filio. Et propter hoc rationes Magistri non valent , quia omnes auctoritates , quae dicunt , Filium mitti a Spiritu sancto vel a se , secundum humanam naturam intelliguntur.
Sed licet haec positio rationabilior videatur et ludicium de facilior ad sustinendum , tamen — quia non debe-
hac posi- *
lione. mus auctoritates Sanctorum trahere ad nostram rationem, sed magis e converso rationem nostram au- ctoritatibus Sanctorum subiicere, ubi non continent expressam absurditatem ; et Sancti dicunt, et Magi-
opinio Ma-
ster dicit, et maxime Augustinus, qui plus super hac materia locutus est, Filium mitti a Spiritu sancto et etiam* a se, quod non possunt exponere secundum humanam naturam — ideo alia positio tum ob Praefertur reverentiam Sanctorum, tum ob reverentiam Magistri gS videtur magis esse tenenda. IUud enim ^ verbum Augustini, quod dicit, quod Filius est missus in carnem a Spiritu sancto , secundum humanam naturam nullo modo potest intelligi , ut videtur , quia missio haec fuit ad humanitatis sive carnis assumtionem : ergo secundum rationem intelligendi prae- cedit humanam naturam ut iam unitam : ergo si Filius hoc modo dicitur missus , oportet quod attribuatur divinae naturae , et ita ratione divinae natu- rae missus est a Spiritu sancto; multo fortius igitur et •" a se, ac per hoc et Spiritus sanctus a se.
Et propterea ad intelligentiam obiectorum in Qu; contrarium notandum est, quod missio de se duo importat , scilicet emanationem et manifestationem, et principaliter ' de ratione suae significationis importat manifestationem. Et hoc patet per Augustinum in quarto de Trinitate, qui dicit, quod mitti est eognosci esse ah alio , et habetur in praesenti distin- ctione * , quod « tunc Filius mittitur , cum ex tempore cuiusquam mente percipitur » . Quia, ergo prin- cipaliter importat manifestatione.n\ et eonnotat in mlsso emanationem , ideo manifestatio signiftcatur per hoc quod est mittere per modum actionis , et per hoc quod est mitti per modum passionis , sed emanatio utrobique uniformiter. Unde sensus est: Pater mittit Filium, id est, declarat sive manifestat Filii emanationem , sive Filium emanare. In passiva vero sensus est: Filius sive Spiritus sanctus mittitur , id est, manifestatur ab alio emanare.
Et quoniam ablativus respectu passivi, et nominativus respectu verbi ' activi important ratio- nem principii , et signiflcatio huius verbi mittere et mitti est manifestatio et emanatio ; ideo illa est ( propriissima , quando ablativus vel nominativus importat habitudinem principii respectu utriusque , ut cum dicitur : Pater mittit Filium , et Filius mittitur a Patre, quia Filius emanat a Patre et ma- nifestatur a Patre.
Quia vero principale significatum horum verborum est manifestatio , non emanatio , quando '" no- minativus vel ablativus est principium manifestationis , quamvis non emanationis , propria est, sed i minus quam praedicla ; el in hoc sensu concedun-
' Ed. 1 , u-aiispositis verbis , (mctoritatem et subancto- Htatem.
Quia vero tam mUtere quam mitti important
emanationem circa missum, et persona Patris non
emanat ab aliquo , simililer nec Trinitas : ideo per-
condnsio 3. sona Patris nusquam legitur missa nec ipsa Trinitas.
Ex hoc patet, quod haec est simpliciter et
EpUogus. omnino propria : Pater mittit Filium ; haec esl
minus propria , tamen a proprietate non recedit :
Filius mittit se ; haec autem omnino impnypria :
Pater mittit se sive ipsa Trinitas^
1. .\d illud quod obiicitur in contrarium de sointio op- dato, quod dicitur relative; dicendum, quod verum
est, secundnm quod dare dicit per quandam auctoritatem communicare ; hoc modo non acciplt Magi- ster , sed in quantum dare idem est quod Uberaliter et voluntarie communicare.
2. Ad illud quod obiicitur , quod Pater non mittitur , quia non est - ab alio ; dicendum , quod non est simile , quia tam mittere quam mitti important emanationem in misso, ut patet exponenti. Sensus enim est : haec persona mittit illam , id est , manifestat eius emanationem ; et : haec mittitur ab illa , id est , eius emanatio manifestatur ab illa. Sed haec emanatio non semper importatur respectu ' omnis personae mittentis , quia ab aliquo potest esse manifestatio emanationis, a quo tamen non est ipsa emanatio ; et ideo sic non ponitur productio in mittente , sicut emanatio in misso; et ideo non sequitur. quodsi Pater non mittitur, quod Spiritus sanctus non mittat ".
3. Ad illud quod obiicitur: ubi est missio passiva , ibi est subauctoritas ; dicendmn , quod verimi est , non ratione , qua passivum , sed ea ratione , qua tam passivum quam activum notat emanationem in misso , sicut patuit in expositione ^ Et quia emanatio non semper est respectu raittentis, ideo non oportet, quod semper importetur auctoritas in mittente; sed ratio ista valeret bene , si ita esset, ul principale significatum eius quod est missio esset emanatio sive productio.
4. Ad illud quod obiicitur , quod mittere importat distinctionem ; dicendum , quod mittere uno Tres ; modo importat differentiam substantialem , ut cum """^ importat dominium , ut cum dicitur : Deus mittit Angelum ; alio modo distinctionem personalem ,
ut cum importat auctoritatem in mittente et subauctoritatem in misso respectu mittentis, ut cum di- citur : Pater miltit Filium. Tertio modo importat distinctionem solum quantum ad modum intelli- gendi; sicut cum dicitur : voluntas est instrumentum se ipsmu movens — quia idem est movens et mo- tum — sic " . cum dicitur : Spiritus sanctus mittit se , idem est mittens et missum , ratione differens : mittens , inquam , secundum quod Deus , sed missum secundum quod donum , sicut praedictum est '.
5. Ad illud quod obiicitur ultimo de reflexione actus , dicendum , quod veruni est quoad principale significatum , sed non oportet quantum ad connotatum; et ratione principalis significati est reflexio personae mittentis supra se , ut dicatur : mittens est raissus.
SCHOLIOK
I. Secunda opinio in corp. recensita est Gulielmi Antissiodorensis. Solutio huius quaestionis , ul bene observat S. Doctor (hic aiJ 3.), dependet a solutione alterius quaestionis, (supra q. 1 . in Scliolio ) , scilicet quid sit principale significatum missionis divinae , utrum processio , an processionis manifestatio. Haec enim manifestatio est actio tribus personis communis , et si hoc, lunc consequenter mittere secundum principale signilicatum est aliquid essentiale , non notionale , sicut o contra cst mitti. Ex his prineipiis sequuntur alia corollaria.
II. Notabile est principium Seraptiici in corp. expressum , quod tanquam inviolabilem regulam semper observat, scilicet: « Non debemus auctoritates Sanctorum ad nostram trahere ra-
tionem, sed magis e converso rationem nostram auctoritatibus Sanctoruiti subiicere, ubi non continent expressam absurditatem ».
III. S. Thomas et in Comment. et in Summa concordat; item Petr. a Tar. « etiam in verbis » , ut dicit Dionys. Carth. Ceteri magistri saltem in principali conclusione consentiunt ; tamen ^Egid. R. raliones S. Thomae impugnat. — .\lex. Hal., S. p. I. q. 72. m. 1. a. I. 2. 3. — S. Thom., hic q. 3. a. 1. 2; S. I. q. 43. a. 8. — B. Alberl., hic a. 5. 9. II. — Petr. a Tar., hic q. 2. a. 1 ; q. 3. a. I. — Richard. a Med., Iiic a. 3. q. 1. 2. — iEgid. R. , hic 2. princ. q. 2, — Dionys. Carth. , hic q. I. 2.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]