Dist. 16, Art. 1, Q. 3
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 16
DIST. XVI. ART. UNICUS OUAEST. III.
OUAESTIO 111.
Quibus modis facta sil missio visihilis.
Tertio quaeritur, quibus modis fit' missio visibilis. Et accipiuntur diversi modi ex Scripturis. Fi- lius enim visibiliter apparuit in creatura rationali, ut in homine; Spiritus vero sanctus in irrationali, ut puta in columba, igne et flatu. Quaeritur ergo de diversitate horum modorum apparendi; et videtur, quod non fuerlnt modi ^ convenientes, hoc modo.
1. Spiritus sanctus est aeque nobilis persona, • ut Filius : ergo in aeque nobili creatura debet mani-
festari, ut Filius.
2. Item, si Filius propter assumtionem humanitatis sive apparitionem in forma servi est minor Patre, immo factus minor Angelis^: ergo multo fortius Spiritus sanctus ex apparitione in igne non tan- tum minor Deo, sed etiam homine; sed hoc nullo modo congruit: ergo non congruit Spiritui sancto apparere in creatura irrationali. — Si tu clicas, quod Filius apparuit in homine assumto et unito, Spiritus autem sanctus non est columbae unitus vel igni; contra: unio nihil auferl divinitati: ergo propter unionem non debet dici minor. Si ergo dicitur minor, hoc est propter apparitionem: ergo etc.
3. Item, videtur quod Spiritus sanctus fuit unitus * , quia Spiritus sanctus apparebat in illa columba, et non in aUa; et rursus apparebat ipseibi% non alia persona: ergo alio modo erat in illa quam Pater et Filius, et aliter in illa quam in alia; sed aliter non potuit esse in illa quam alia persona quantum ad substantiam nec quantum ad operationem, quia eadem est substantia et operatio in Trinitate, ergo quantum ad unionem: ergo etc. — Si tu dicas, quod apparuit sicut in signo, tunc quaero: aut illud signum fuit a nalura, aut ab insiitutione °. Si a natura, tunc pari ratione et omnis alia columba; si ab insti-
-tutione, quaeritur: quis instituit?
4. Item, Filius apparuit visibiUter uno modo tantum et in una creatura; quaeritur, quare non
-similiter Spiritus sanctus? et videtur, quod ita deberet esse, quia sicut in Filio nulla cadit varietas, iramo omnimoda uniformitas, ita et in Spiritu sancto: ergo debuit apparere tantum in una specie, ut Filius^.
5. Item, Filius tantum semel apparuit visibiliter,
quia tantum semel est incarnatus, non amplius. Quae- '^jljj^*''",'"ritur ergo, unde hoc est, quod Spiritus sanctus pluries apparuit, ut puta non tantum semel in igne, sed etiam quousque dabatur Spiritus sanctus ' ? — Si dicas, quod illa, in quibus Spiritus sanctus apparuit, statim esse desierunt post apparitionem , et ideo oportuit rursum alia fleri; tiinc ergo videtur, quod nec illa AHa dimcuicolumba fuerit vera, nec ignis, cum tam columba quam ignis habeant' virtutem permanendi; et si hoc in illa apparitione non fuit, tunc ergo non fuerunt vera, sed falsa, et non fuerunt apparitiones , sed praestigia et illusiones, sicut sunt phantasmata daemonum et aliorum magorum.
6. Ultimo quaeritur, quare tot modis apparuit «"""? Spiritus sanctus , et quare in aha specie in capite '"Sns!"' quam in membris, ut in Christo et Apostolis ?
Apparitio Filii congruenter facta est semel in una et rationabili substantia iinita; Spiritus vero sanctus congruenter apparuit pluries in pluribus et irrationabilibus creaturis ut signis.
Respondeo: Dicendum, quod finis imponit necessitatem his quae sunt ad flnem; ideo modus apparendi sumendus est iuxta flnem apparitionis. Apparuit autem Filius in carne, ut esset mediator , Spiritus vero sanctus, ut doctor, loannis de- cimo sexto'°: Cum venerit, docebit vos omnem ■ veritatem. Ad mediationem autem necessaria est extremorum separatorum concursio el in unum unio, sicut patet; et ideo Filius in creatura apparuit ut conciusio i. unitus. Ad eritditionem autem ignorantium intervenit signum " ; ideo Spiritus sanctus apparuit in creatura conciusio 2. ut signatum in signo.
Quoniam ergo nihil esi Deo perfecte unibile nisi beatificabile , et hoc solum est substantia rationalis ; ideo Filius in sola substantia rationali apparuit.
Quia vero uSui significationis purae '^ convenit creatura irrationalis magis quam rationalis, ne forle crederetur unita, non tantum significans; ideo Spi-
quia Filius factus est homo passibilis, sed Spiritus sanctus non est factus columba.
3. .\d illud quod obiicitur, quod est unitus columbae ; dicendum , quod est unio secundum verita.- tem, et est unio secundum intentioneni^. Primo modo uniuntur illa quae uniuntur in natura vel persona; secundo modo uniuntur significatum et signuni; et hoc modo unita est persona Spiritus sancti illis formis, in quibus apparuit.
Si autem quaeratur, unde veniebat talis unio; n- dicendum , quod dispositive a proprietatibus creaturae, in quibus nata erat personam Spiritus sancti declarare °, sicut ftatus spiritum , ignis amorem, columba donum propter fecunditatem. Sed completive veniebat hoc ' a divina ordinatione , quae ordinavit creaturas ad hoc, non instituendo, sed simul formando et instituendo , quia ad hoc solum formabat ;
et ideo lam columba t(uam ignis simul cum apparitione etiam incepit et desiit '.
5. Ex hoc patet , quare ° Spiritus sanctus non p.iin..i tantum semel apparuit, sed pluries, Filius autem non, quia columba et ignis statim post apparitionem esse desierunt, non autem homo. — Ex hoc patet etiam, quod etsi '° columba illa et ignis essent verum Ad di corpus, tamen nec columba fuit vera columba, quia ^™ statim desiit, sed similitudo columbae; similiter nec ignis verus ignis, quia non comburebat. Nec tamen
ibi erat aliqua illusio, quia non erat ibi aliqua falsitas in significando. Offerebatur enim sensui ad si- gnificandum, quod vere ibi erat; et quia magis attendebatur ratio significandi quam existendi, ideo tamdiu duravit, quamdiu significare potuit vel officium signi implevit. Et quia eadem vi formata est columba, mota, et conservata, statim ut vis illa desiit movere, columba et ignis desiit esse.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur, quare tot m ai modis apparuit Spiritus sanctus; dicendum, quod'"""''' apparitio Spiritus sancti fuit ad manifestandam plenitudinem redundantiae, ut prius habitum est"; et quonjam redundantia potest esse tripliciter, ideo tribus modis apparuit. Potest enim esse haec pleniludo per redemptionem ; el ila fuit in Christo, et haec est perfecta gratia per omnem modum. Ideo in Christo apparuit in columba, quia '^ erat pretium redemptio-
nis primogenitorum et erat animal integrum et perfectum. Potest etiam esse per vitae influentiam quantum ad sensum etmotum, et hoc mediantibus Sacramentis; et haec plenitudo est in sacerdotibus, et ideo datus est eis Spiritus sanctus in specie flatus, loannis vigesimo'": Insufflavit in eos dicens: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata etc. Potest etiam tertio modo esse per cognitionis administrationem sive doctrinam; et haec plenitudo est in Apostolis et Doctoribus, et ideo Spiritus sanctus apparuit eis in linguis igneis ". Ex his patet responsio el sufficientia modorum apparendi et obiectorum.
quia pro et ideo , quibus positis ordo ct connexio
quia. — Cfr. Levit. 12, 6. seqq.
'3 Vers. 22. et 23 , ubi Vulgata : Insufflavit et dixit eis : accipite etc. '* AcL 2, 3.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]