← Back to Distinction 21

Dist. 21, Art. 2, Q. 1

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 21

Textus Latinus

DIST. XXI. .\RT. II. QUAEST. I.

2. Et per hoc patet sequens, quia non semper excludit alium masculine, sed eliam potest excludere aliud neutraliter , vel etiam pluralitatem, quan- do additur termino luimerali, ut visum est.

3. Ad illud quod quaerilur, utrum teneatur syncategorematice, vel categorematice ' , prout est nomen importans formam denominantem , ut idem sit solus quod solilarius; dicendum, quod syncategorematice. Quod obiicitur, quod sequitur composi- tioneni; dicendum, quod snlus importat duo in se, scilicet intellectum huius nominis alius et intellectum negationis. Quantum ad intellectum huius no- minis alius, respicit terminum, circa quem ponitur, et sequitur actum; quantum ad intellectum nega-

tionis praecedit; et hoc non est inconveniens quantum ad diversa praecedere et sequi. Et ^ hoc patet exponenti. Si enim dicam': video solum Petrum, sensus est: video Petrum et non video alium a Petro. Similiter intelligendum est in proposito. ' ^ ■

4. Ad illud quod quaeritur, quid excludit, cum Aa quaeadditur praedicato-; dicendum , quod quando addi- cidentem. tur sine determinatione, excludit aliam formam; et lunc revera est ibi superfluitas et improprietas, tamen ^ nihilominus veritas. Sed quando additur cum termino partitivo, tunc excludit pluralitatem ; et tunc potesl locutio habere veritatem. Pater enim et Filius sunt unus Deus et non plurgs, et ita unus so- lus Deus.

S 0 H 0 L 1 0 N.

I. Prima opimo m corp. posita asserit , omnes nes , in quibus vocabulum soIks ponitur ad praedicatum, esse iniproprias , et tunc hoc verbum soltis aequivalere termino tantum. Contra iianc sententiam arguit S. Doctor , quod lunc verba S. Augustini in fundam. sint valde impropria , et quod insuper ibi sit superfluitas. Quare distinguendo duplicem niodum, quo' solus addi possit praedicato , suam propriam opi- nionem proponit et corroborat , quam magis explicat infra dub. 1. Aliqni tamen primum membrum distinctionis , quando sofes per se additur praedicato , iterum distinguunt el in aliquo sensu ut proprie dictum admittunt. Ita S. Thomas (hic q. 2. a. 1.), B. Albertus et Petrus. Tamen in Summa (I. q. 31. a. 3. ad 2.)

Angelicus omncs istas propositiones dicit esse improprias, forte ex parte praedicati intelligatur aliqua implicatio , ut dica lur: Trinitas esl Deus, qui est solus Deus ». Dionys. Carth. (hic q. unic.) censet , quod S. Thomas in Commentario a S. Bonaventura « parumper dissentit. Videtur autem in hac re posi tio illa Bonaventurae planior ac aptior esse ». Hoc argumento non spernendo probare nititur.

II. Praeter citatos cfr. Alex. Hal., S. p. I. q. 66. ni. 3. a. 2. — B. Albert., hic a. 3. 4. — Petr. a Tar., hic q. unic. a. 5. — Richard. a Med. , hic q. S. — Aegid. 11. , hic 2. princ. q. unica, collaler. 1. et 2.

ARTIGULUS IL

De dictionibus exclusivis additis termino relativo.

Consequenter secundo loco est quaestio de secundo articulo quaestionis , scihcet utrum dictio exclusiva possit addi termino relativo. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum dictio exclusiva ad-

respeclu praedicali pro-

datur termino personali prii.

Secundo, utrum vere addatur termino personali respectu praedicati Communis , ut vere dicatur : solus Pater est Deus.

QUAESTIO I.

Utrum dictio exclusiva solus vere addatiir termino personali respectic praedicati'proprii.

Quod autem respectu praedicati proprii vere addatur, ut scilicet haec sit vera: solus Pater est Pater, videlur:

1. Per Augustinum sexto de Trinitate'': «In illa Trinitate solus Pater dicitur Pater, quia nullus nisi ipse ibi est Pater».

2. Item , hoc videtur per expositionem , quia

persona Patris est Pater, et nulla alia est Pater: ergo haec esti vera : solus Pater est Pater.

3. Item , nihil est magis proprium alicui, quam quod est idem sibi re et ratione; sed Pater est idem sibi re et ratione: ergo propriissime dicitur de se; sed quod proprie convenit alicui, convenit soli^: ergo Pater dicitur de solo Patre.

CoNTRA : 1 . « Solii^, ul viilt Pliilosopluis ' , idem ■esl quod non mni alio»; sed impossibile est, Patrem non esse cum alio: ergo semper, quando additur liuic lermino Pater vel alii termino personali, est iocutio falsa.

± Item, solus excludit alium ; sed aiio est Deus, aljo est Pater'-: ergo addita huic termino Paler excludit Deum: ergo si haec est vera: solus Pater est Pater , et haec similiter: Deus non est Pater ; quod si haec esl falsa: ergo et prima.

3. Item, solm excludit^ hoc relativum alius; sed tt/n«s' ita est relativum diversitatis, quod nihiloiniiuis implicat aliquam identitateui: unde sequitur: iste vadit cum alio homine, ergo iste est hoino. Si ergo excludit aliuin ab hoc quod est Pater \ aut alium Patre^n, aut alium Deum; sed quocumque modo dicatur. est locutio falsa et implicatio falsi: ergo etc.

c 0 N c L u S I 0.

Terminus solus in divinis recte dicitur respectu praedicati proprii, quatenus excludit associalionem tum respectu foiinae termini subiecti, lum respectu praedieati, sive in parlicipando, sive in comparticipando.

Respondeo: Dicendum, quod secundum quod haec dictio solus tenetur syncategorematice , impor- . tat privationem associationis ; et locutio siinpliciter paiisr'""" est vera, excluso illo sensu, quo importat solifudinem, quia sic non accipitur in divinis, sicut supra dictum est '.

Secundum enim quod importat privationem as-

Tripto pri- sociationis, vera est, quia, cum tripliciter possit

daiionis!"" eam importare , in quolibet sensu locutio esl vera.

Potest enim haec dictio solus importare privationem

associationis respectu forniae termini subiecti^, ut

(licatur solus Pater , id est, ille qui est solus Pater;

conciiisio 3. et sic absque dubio veritatem habet: solus Pater

est Pater. Vel polest importare privationem asso-

ciationis respectu praedicati, et hoc dupliciter: vel suMisiiii-

in participando , ut quia alii non conveniat; el ad-

huc vera est, quia hoc praedicatum quod est Pater couciasio n.

soli personae Patris convenit; illa enim proprietas

Patri convenit, ita ' quod nulli alii; vel potest im-

porlare privalionem associationis in comparticipando,

ut cuin dicitur: Petrus comedit solus, vel vadit Ro-

mam solus , non quia alius non vadat ' Romam,

vel non comedat, sed quia nulius coinparticipat cum

eo, quamvis participet; et sic adhuc locutio est conciusio 4.

vera, quia persona Patris non participat vel com-

participat cum alia in proprietate paternitatis. El

ideo, secundum quod solus exclusive tenetur, iudica-

tur locutio vera.

1. \d illud ergo quod obiicitur, quod solus sautio ovidem est quod non cum alio; dicendum , quod nega- """' °"""' tio illa non siinpliciter excludit ahum in coexistendo,

sed excludit aliuin respectu formae subiecti vel praedicati', ut visuin est. Et quamvis Pater cum alio existat et non possit sine alio esse, quia tamen proprietatem paternitatis cum alio non communicat, ideo habet simpliciter locutio veritatem.

2. Ad illud quod obiicitur, quod alio est Deus, aho est Pater; dicendum, quod, sicut dictum est saepe '", alius dicit diversitatem secundum rationem dicendi vel intelligendi in verbo proposito; sed in expositione huius dictionis solus dicit diversitatem sive distinctionem in supposito. Et quia Deus " in supposito non differt a Patre, imino supponit pro Patre ; ideo non sequitur , quod dictio exclusiva addita Patri excludat Deum.

3. Ad niud quod obiicitur, quod alius implicat formam aliquam, secundum quam conveniat '^; dicendum, quod istud non oportet, quod ista sit forma per terminuin importata — vere enim dicitur: homo est aliud ab asino — nisi quando advenit illi termino immediate, ut cum dicitur alius asinus, includitur convenientia in natura communi. Sed cum dicitur: solus Pater, non est dicere, quod Pater

qua scil. post addita subiungitur dictione exclusiva.

DIST. XXI. ART. II. QUAEST.

38S

et mn alius Pater, sed, Pater et non alius a Patre; et ideo non importatur convenientia in forma proprietatis palernitalis cum alietate , sed suflicit ,

qund sit alia persona — Pater enim esl

— vel etiam alia essentia: et illa excludit hoc quod

est solus; et sic patet illud.

SCHOLIOK

I. Pro inlelligeiitia 3. opposili el solul. eiusdem notandum primo, quod terminus alkis potest importare distinctionem vel circa formam (aliumDewmJ, vel circa suppositum {aXmva Patrem). Secundo, alius polest addi alicui termino vel immediate vel mediantc aliqua proposilione , ut exemplo in textu illustratur. In

primo casu ponit identilatem specifieam inter cxtrema; in secundo vero casu haec identitas non importatur.

II. Auctores in substantia solutionis non dissentiunt. S. Thom., hic q. I. a. I. quaestiunc. 2. — B. Albei-t. , hic a. I. — Petr. a Tar. , hic q. 1. a. i. — Richard. a Med. , hic q. 2.

QUAESTIO II.

Utruni ilictio exdusiva solus vere addatur termino personali rt

praedicati communis.

Secundo quaerilur , utrum dictio exclusiva vere addatur termino personali respectu praedicati' communis, ut vere dicatur: solns Pater est Deus. Et quod sic , videtur auctoritate et ratione.

1. Auctoritate sic: Ecclesia cantat: «Tu solus ^**/pp°- altissimus, lesu Christe'»: et illud: «Deo Patri sit

gloria eiusque soli Filio » , et consimiles multae inveniuntur.

2. Item, Matthaei undecimo": Nemo novil Filium nisi Pater ; sed ncmo nisi Pater et solus Pater convertuntur: ergo solus Pater novit, et hoc praedicatum fst essentiale: ergo etc.

3. Item , ratione videtur , quia dictio exclusiva addita alicui non excludit nisi alium ; sed tres personae non habent alietatem respectu praedicati sub- stantialis: ergo addita uni non excludit aliam respectu talis praedicati; sed si non excludit, locutio est vera: ergo etc.

4. Item, dictio exclusiva addita alicui non excludit quod est in eo ut pars, ut addita * Petro non excludit pedem Petri: ergo cum maiori identitate sit Filius in Patre quam pes in Petro, addita Patri, non excludit Filium.

Contra: I. Nec Pater solus nec Filius solus Fond.iraenta.nec Spiritus sanctus solus Deus est: ergo non vere additur respectu termini communis.

2. Item, omnis propositio, in qua praedicatum communius est subiecto, addita exclusione ad subiectum , est falsa , quia nuUum tale praecise convenit subiecto; sed talis est haec et consimiles: solus Pater est Deus: ergo etc.

3. Item, dictio- exclusiva addita alicui excludit omne iilud quod ponit associationem cum ter- mino; et hoc patet, quia privat associationem ; sed Filius ponit associationem cum Patre: unde Pater cum Filio est Pater cum alio.

4. Item, dictio exclusiva excludit omne ahud, et maxime oppositum; sed relativa sunt una differentia oppositionis *; ergo addita uni relativo exclu- dit aliud: ergo addita Patri excludit Filium; et si hoc, omnes tales sunt falsae.

Dictio exclusiva addita termino personali respectu praedicati communis tunc admitti po- test, si removet foi'mam subiecti ab aliis; non vero, si removet formam praedicati.

Respondeo: Dicendum ', quod hic esl duplex positio. Quidam enim simpliciter et sine distinctione soiutio quo-

, , .7, , ^ rundam.

concedunt has et consimiles: solus Pater est Deus ; et positio eorum est, quod dictio exclusiva addita uni relativorum non excludit reliquum. Et ratio huius positionis est, quia* non excludit quod consequitur ad terminum et intelligitur in termino, ut addita homini non excludit animal. Sed unum relativorum intelligitur in altero et consequitur ad alte- rum: ergo addita uni non excludit alterum. Et si opponatur, quod solus excludit oppositum, dicunt, quod relativa et' sunt differentiae oppositionis et entis : oppositionis , secundum' quod ad idem; et

qui solus eSt Pater. est Deus; et tunc removet formam termini subiecti ab aUis, non formam praeconciusio I. dicati; et sub hoc sensu verae sunt omnes. Et sub hoc sensu accipit Augustinus*: <• Solus Spiritus sanctus est tantus, quantus est Pater et Filius».

Si autem faciat exclusionem respectu princila.pafccompositionis, locutio est falsa, et omnes^ falsae sunt, proprie loquendo, nisi addatur determinatio, ut arctetur exclusio, ut patet, cum dicitur: « Tu solus altissimus, lesu Chrisle, cum sancto Spiritu ». Si- militer: « Deo Palri sit gloria eiusque soli Filio » etc '.

1. Et sic patet primum.

2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod solus soinuoc i^ater aequipollet huic: n&mo nisi Pater; dicendum, ''°*'°™" quod falsum est; quia nemo distribuit pro natura,

non pro persona ' ; solus autem additur termino personali, ideo excludit personam; ideo proprie lo- quendo, haec est falsa: solus Pater novit Filium, quamvis haec sit vera: nemo novit Filium nisi Pater, quia sensus est : nemo , id est nulla natura ", nisi ille qui est eiusdem naturae, ut Pater.

3. 4. Ad illud quod obiicitur, quod dictio exclusiva excludit alium; dicendum, quod excludit omne alitui vel alium , quod non praedicatur nec subiicitur, sed associatur, sive sit aliud in forma, sive in supposito. Et quoniam Pater cum Filio respectu praedicati substantialis associatur ', ideo respectu illius excluduntur invicem; et quia pars non associatur , ideo non excluditur. Unde identitas maior vel minor nihil facit ad exclusionem, sed ratio associandi vel non associandi. Et si obiiciat", quod addita defmito non excludit defmitionem, et antecedenti, non excludit consequens; breviter dicendum, quod si consequens ita sequitur, quod non ponat associalionem , et definitio non claudat in se diversum, tunc non excludit. Si vero aliter est, tilnc excludit , et contradictorie opposita impUcantur in antecedenle : unde hic implicatur contradictio : tantum Pater est. Huic autem positioni concordal Augustinus ", qui negat hanc: solus Pater est Deus, et consimiles.

distinctione. Quando consequens est de ratione antecedentis, sicut risibile sequitur ut propHum ad homo, et definitio est de ratione definiti , ita ut niliil reale addat , sieut animal est de ratione hominis , tunc obiectio conceditur. Nam additio exclusiva soltis addita homini non excludit nec animat nec risitnle, unde non sequitur: solus homo currit, crgo risibile (animal) non currit. Quando vero inter utrumque in utroque casu est distinctio realis , sicuti est inter patrem creatum ut antecedens eiusque fllium nl consequens , tunc dictio cxclusiva addita antecedenti exclu-

dit consequens. In Deo etiam « etsi Patcr et Filius sunt eiusdem cssentiae , tamen Filius non est de ratione Patris sub ratione , qua Pater est». Ita Richard. a Med., hic q. 3. ad. 3.

II. In sententia principali omnes doctores conveniunt. Sed iterum S. Thomas in Commenl. (hic q. I. a. 2.) el Petr. a Tar. (hic q. 1 . a. 3.) aliquam distinctionem aliam adhibent , slcut in praecedenti quaestione. Volunt enim , quod si alius intelligatur neutraliter, tunc « nec Filius nec Spiritus sanctus excluditur », et ideo vera est locutio « solus Pater esl Deus ». Sed salis sit. de his subtilitatibus. — Alex. Hal., S. p. 1. q. 66. m. 3. a. 1. — S. Thom., loc. ciL et S. I. q. 31. a. 4. — B. Alberl., hic a. 2. 5. — Richard. a Med. , hic q. 3. — Aegid. R. , hic 1 . princ. q. 2.

tur , codd. 1 aa bb cuni ed. I cbmparantur. Dein post addita supple : dictio exclusiva solus. Hinc errat VaL paulo post contra

English

[Translation pending]

Notes

[Notes pending]

Dist. 21, Art. 1, Q. 1Dist. 21, Dubia