Dist. 9, Art. 1, Q. 2
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 9
DIST. IX. ART. UNICUS QUAEST. II.
Conlra Sabellium probatur , qmd gmeratio in divinis facit realem distinctionem inier gene- rantem et genitum ; contra Arium vero , quod haec distinclio sit quantum ad personam, non quantum ad essentiam.
Respondeo: Dicendum, quod generatio in divi- Bupici con- nis, sicut ostensum est', facit realem distinctionem inter generantem et generatum , non rationalem vel intellectualem solum , sicut dixit Sabellius ; et ^ realem quantum ad personam, non quantum ad essen- tiam, sicut dixit Arius.
Quod sic patet. Generatio in creaturis dicit emanationem per modum actionis sive mutationis, in Deo' emanationem per modum relationis.
In quantum emanatio, dicit aliquam distinctio- Trqbatio ra- nem ; iu quantum talis emanatio , dicit distinclionem tionis. in persona. Ratione emanationis est distinctio; quia, sicut dicit Anselmus% «nec intellectus capit, nec natura permittit, illum, qui est ab alio, esse illum, a quo est», secundum quod positive dicitur aliquis esse ab alio — nam Pater privative dicitur esse a se, id est non ab alio. In quantum talis emanatio, ponit distinctionem in persona. Generatio enim est productio convenientis in natura; ratione" naturae non potest esse distinctio: ergo vel erit ratione suppositi, vel proprietatis. Si proprietatis , aut absolute, aut respective; non absolute, quia tunc esset distinctio in natura ; nec ' respective , ut puta relationis, quia in relatione secundum se non est motus in creaturis nec origo in divinis; unde filiatio non generatur nisi in alio. Ergo necesse est, quod sit distinctio in supposito.
Similiter ratione relationis est distinctio , quia iiem ratione nihil ad se refertur nec ordinatur. Ratione vero ' talis relationis est distinctio personalis ; quia generare et generari, cum dicant relationem per modum actionis et passionis", dicunt eam in supposito et respectu suppositi. Et ideo, quia relatio inter extrema notat distinctionem, patet quod distinctio est
ibi suppositorum. His visis'% facile est solvere ad obiecta.
1. Quod erso obiicitur: Pater communicat Filio soiutioop-
^ , , , . positorum.
totum quod habet; verum est, praeter generationem et generationis distinctionem ; ipsa enim ratio commimicandi dat intelligere distinctionem , quia nullus communicat sibi, sed alii: et ideo " id in quo distinguit , non communicat.
2. Ad illud quod obiicitur, quod aeque simplex est persona, ut essentia; dicendum, quod simplicitas essentiae est, quod sit in pluribus; sed simplici- tas suppositi est , quod non sit in "^ pluribus. Nam . suppositum sive individuum , quantum est de se , dicitur quod est in uno solo ; ideo non est simile,
3. Ad illud quod obiicitur , quod idem' est essentia et persona ; dicendum , quod quamvis sint idem, non tamen sunt ad idem: quia persona est ad ahum, ideo generatur" et refertur; essentia vero non, ideo essentia communicatur et persona distinguitur. Sicut ergo, quamvis idem sit in Patre essentia et persona , tamen persona generat, essentia non ; sic e converso essentia communicatur et persona non.
4. Ad illud quod obiicitur de principio et flne in puncto, patet responsio, quia illae non sunt muluae relationes, quod proprie requiritur ad distinctionem; unde non valet. Quod obiicit^* de in- telligente et intellecto , dico quod non est ibi relatio secundum esse, sed secundum dici. Ad hoc autem quod relatio distinguat, oportet quod sint relationes mutuae, quia aliter non distinguunt; oportet etiam, quod dicant relationem secundum esse.
b. Ad illud quod obiicitur de albedine et nigredine, dicendum, quod nulla est oppositio forma- rum, nisi considerentur '^ respectu eiusdem temporis ; et impossibile est , quod idem subiectum eodem tempore sit album et nigrum ; relationes autem in divinis simul sunt.
6. Ad illud quod ultimo quaeritur, quare magis soivitur relationes faciunt "" distinctionem in personis quam in cXds" ' essentia; patet ex iam dictis responsio. Potest etiam alia ratio reddi, quia pluralitas naturarum impedit
quo existit esse existentem de se. — Cfr. etiam Monolog. c. 38.
quo codd. aa bb incongrue ponunt enim.
' Ed. 1 non.
quod in divinis magis es litate personarum, quam
praecedat personam, et non persona ex naturis sit' — se compositam; et inde est, t unitas naturae cum plura-
e converso.
SOHOLION.
I. Duae haereses Sabellii et Arii , Symbolo Nicaeno aliisque Ecclesiae decretis reprobatae , duplici conclusionis propositione refelluntur.
Quoad distinctiones relationis in solut. ad 4. notandum, quod relaliva secundum dici ea sunt, quae in principali signiflcato non important relationem , sed aliquid absolutum , quod tamen secundario involvit relationem ad aliud, ut scientia ad obiectum , i. e. scibile ; ila Brulifer ad hunc locum. Vel clarius cum Goudin (Philos. Logica Maior. p. I. disp. 2. q. 4.): « Relatio secundumrfia non est aliquid pure relativum , sed res qmedam absoluta , quam consequitur habitudo ad aliam , adeo ut
exprimi non possit , quin et illa habitudo exprimatur... sic pars, etsi sit aliquid absolutum, includit tamen habitudinem ad totum , scientia ad obieclum». Quid sit relatio mutVM , non eget explicatione. Plura vide infra d. 30. q. 3. Scholion.
II. Cfr. supra d. 5. per totam. — Scot. , d. 1 1 . q. 2 ; d. 26. q. unic. — S. Thom. , hic q. 1 . a. 1 ; S. I. q. 28. a. 1 . 3; S. c. Gent. IV. c. 14. — B. Albert. , I. Sent. d. 26. a. 7; d. 9. a. 4. — Petr. a Tar., hic q. 1. a. 1. — Richard. a Med., hic a. 1 . q. 2. — JLgid. R. , hic 1 . princ. q. 1 . et 2. — Durand. , hic q. I . — Dionys. Carth. , hic q. unic.
QIIAESTIO III.
Utrum in divinis generatio sit aeterna.
Tertio quaeritur, utrum divina generatio sit aeterna. Et quod sic, ostenditur hoc modo.
1 . In ereaturis operans naturaliter operatur quam Fundamenia.citius potest, et de perfectione agentis est, quod ci-
tissime possit operari*: ergo cuni productio Filii a Patre sit per naturam et summam potentiam, quam cito fuit, Pater genuit; sed fuit ab aeterno: ergo etc.
2. Item, de perfectione generationis est, ut quod generatur aequetur generanti = : ergo cum divina generatio sit perfectissima, Filius erit Patri per omnia aequa- lis; sed Pater est infinitus duratione: ergo et Filius.
3. Item, intelligere se coaeternum est menti divinae ; nunquam enim est ponere , quod de non in- telligente sit Deus factus intelligens; sed verbum est coaeternum menti intelligenti; ex hoc enim, quod mens se intelligit, verbum gignit. Si ergo propriissiine Filius est verbum, est coaelernum Patri; et hoc est quod dicit beatus loannes": In principio erat Verbum.
4. Item, hoc ' idem ostenditur per impossibile. Omne quod coepit esse, est mutatum secundum
substantiam; sed omne quod incipit generari, incipit esse: ergo omne quod incipit generari, est mu- tatum secundum substantiam ; sed generatio ' est de substantia generantis: ergo ubi incipit esse generatio, substantia generantis mutatur; sed substantia Dei Patris secundum esse est immutabilis: ergo generatio non incipit in divinis.
CoNTRA: 1. Sicut se habet corruptio ad non" i esse ex parte flnis , sic generatio ex parte principii; sed omne quod corrumpitur, desinit esse: ergo omne quod generatur, incipit esse; sed nuUum tale est aeternum: ergo etc.
2. Item, quidquid producit divina essentia est ipsa '" posterius tempore , sive duratione : ergo pari ratione quidquid producit divina persona, cum essentia et persona sint idem.
3. Item , in Deo idem est suum esse et sua duratio; sed Filius habet principium essendi: ergo habet principium durationis: sed quod habet principium durandi" incipit esse: ergo etc.
English
[Translation pending]
Notes
[Notes pending]